Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 18. 1683-1686 (Budapest, 1895)
32. fejezet: 1683-1686 - Törvények és okiratok
garia, quando bona ejusdem Techelii erunt íiseo regio addieta et in possessione caesaris. 3-o. Restitutionem omnium bonorum ad dictum excellentissimum Telechium alias pertinentium, et a Turcis in Hungaria vei Transilvania occupatorum, postquam erunt a Turcis recuperata, sicut et eins consanguineorum. 4-o. Pensionem annuam a magnanimitate caesarea determinandam, et secreto annuatim solvendam, modo postea deliberando. 5-o. Assecurationem protectionis caesareae contra omnes inimicos, quos posset habere ratione servitii caesarei. cum promissione, quod apud ipsos quocunque praetextu dictum comitem non prodet. nec ij>sís eins personam extradet. 6-0. Refugium in terris caesareis, et sustentationem condignam ipsius servitiis, in casu quo ex Transylvania expelleretur, et bonis privaretur occasione servitii caesarei. 7-o. Eliberationem a captivitate, si pro servitio particulari caesaris ipsi accideret. 8-o. Omnem et plenam libertatem exercitii suae religionis sive pro se, sive pro sua familia, ita, ut nullám unquam quocumque fuco et praetextu in ea patiatur molestiam. 9-o. Secretum de omnibus suprascriptis, etiam cum juramento reciproquo tam a me, quam ab i]>so praestito. ita ut ipse nulli hominum revelare praedicta possit sive in genere, sive in particulari, ego vero tantum caesari et nostro cardinali Bonuisio, obtenta prius ab ipsis promissione secreti servandi, et nulli reveiandi. Praedicta omnia et singula promisi et promitto, nomine quo supra, et omnium et singulorum hdelem executionem et adimpletionem, mediante fideli executione et adimpletione reci])i'oca reciprocae promissionis mihi factae a dicto excellentissimo comite Telechio. 1-o. Quod bellum turcicum pro posse et meliori modo promovebit in favorem christianitatis, et servitium caesareum de futuro. 2-o. Quod ad hoc procurabit junctionem copiarum Transilvanicarum cum copiis caesareis. 3-o. Annonam pro possibilitate pro eisdem copiis caesareis. 4-o. Transitum earum ]>er Transilvaniam in casu necessitatis j)ro bono publico, et causa communi. et ]>articulari i>rincipis Yalachiae. 5-o. Complementum tractatus propositi cum caesare