Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 18. 1683-1686 (Budapest, 1895)

32. fejezet: 1683-1686 - Törvények és okiratok

erga me benevolentiam excitarem, atque mandatorum ipsius honorem elicerem. De gravissimo negotio, de quo antehac Celdni Tuae scripseram, quid addam, quod amplis­simam ipsius mentem lateat? sane si occasionem mihi por­rexerit, qua possim gloriae ipsius et utilitati regni, cujus principatum a deo sortita est, servire, omnes vires meas lubentissimo animo addam, licet autem cum spe magni fructus addere, cum id milii polliceatur, favor multorum amicorum, qui modo excelso supremo vesirio propinqui sunt. Magnorum negotiorum initia parvos quidem moles, sed virtute maxima sunt et seminibus similia, quae si sedu­lum cultorem nascantur, opportuno in tempore uberrimos pariunt fructus, ipse sicuti in praesens Celdni Tuae foelici­tatem istam opprecor, qua possit saevissima belli tam atrocis tempestate sedata orbi tamdiu optatam restituere tranquil­litatem, ita in posterum operám meam offero, qua sanctus iste. quem pie susceperit, labor ad gloriam nominis ipsius magno cum emolumento, ad prosperum finem perduci pos­sit ; coeterum tum suscepti negotii notitiam, tum illorum, quae necessaria ad illud perficiendum duxerit, opportuno mihi transmittal et quo foeliciter omnia ex voto Celdnis Tuae procedunt ; committat residentibus suis, ut secretissime una mecum communicatae res, quibus debeant, revelentur, non enim latere debet ipsam : praesentis interpretis Turcae conditio omnibus despectabilis, cuius contemptu magna etiam negotia vulgata villescunt. Coeterum quid pluribus opus est? quando recentissimis subinde intimae meae sin­ceritatis et profundissimae devotionis argumentis veterem erga Celsnem Tuam animi mei demississimam observationem comprobabo. Deus optinius Cels. Tuam omni foelicitatis genere condecoret. Celdnis tuae servus addictissimus Alexander Maurocordatus mp. Datae Adrianopoli anno 1685. die 28. mensis Januarii. (A Magyar Nemzeti Muzeum levéltárában őrzött eredetiről.) LXXXI. 1685.. jan. 30 Kerekes Mihály portai tolmács esküje.. En aldoboli Kerekes Mihály adom emlékezetűi az kiknek illik, ez reversalisomnak rendiben mindeneknek, hogy az mi mostani kegyelmes urunk ö nagysága méltóztatván

Next

/
Oldalképek
Tartalom