Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 17. 1679-1682 (Budapest, 1894)
31. fejezet: 1679-1683 - Törvények és okiratok
suam existimationein hoc quoque modo provectura. Commendo hoc negotium et mea emolumenta etc. (Másolatról. Petrovics-gyűjtemény a Magyar Tudományos Akadémiában). Jegyzet. Apafinak ez ügyben Pomponehoz írt levelét lásd Történelmi Tár 1886, évf, 449, 1, c) 1679. nov. 28. Tételei Mihály de Bethune marquislioz a bujdosók ügyében. 1679. nov. 28. Excellentissime etc. Quandoquidem ex nova intimatione Vrae Exciae mihi innotuit banc esse clementissimam dispositionem regis Galliae, ut negotia hungarica per Vrani Exc. sustineantur, ratihabitio tractatus transmissa non aliud, quam efficacem protectionem regis Galliae Hungaris sperare jubet. Idcirco officii mei erat Vram Exciam genuine de modernis extremitatibus eorum informare. Bene constat Vrae Exciae. a quot annis, multis laboribus, sumtibus, periculis princeps Transylvaniae Hungaros et juvare et ad meliora tempóra conservare studuerit, ne ab omnibus relicti libidini Austriae exponantur, et sic omnia media in tantae considerationis restaurando regno praecludantur. Sed quoniam princeps Transylvaniae non erat in potestate faciendi, quod voluisset, tot vana promissa portae, tot irritae aliorum animationes, tot denique miseriae, a quibus (tot) annis usque ad stuporem premuntur, et quod maximum est, a nemine certain aliquam spem habentes, in banc extremitatem devenerunt, ut per speciales homines suos communiter omnes ad principem Transylvaniae banc declarationem mitterent, quod si porta, vel princeps Transylvaniae statim reale et efficax subsidium non miserit. ipsos determinasse, ut soli cum imperatore tractent, et nulla ratione amplius vitam banc periculosissimam in exilio agant. videntes ab omnibus esse (se) derelictos et nec a rege Galliae posse aliquid sperare. Hanc resolutionem quo animo susceperit princeps Transylvaniae, facile Exc. Vra concipere jjotest, dum tanti regni felicitatem, christianitatis commoditatem, nationis hungaricae similem praecipitari videat. Legatos ipsorum hie adhuc habemus. Omnibus modis adlaborat sua celsdo, ut tanto malo obviari possit. Sed quoniam