Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 17. 1679-1682 (Budapest, 1894)

31. fejezet: 1679-1683 - Törvények és okiratok

eorundem ad partes adversas x) contingat, ex consilio illustris­simi domini szerdarii, ipsiusque domini Tokolyi id ipsum po­stulantis ungaros dispersos congregandi, regendi, atque in fide­litate potentissimi imperatoris conservandi causa, Tybiscum transire non impedivi: qui tamen hactenus eosdem in unum cogere non potuisse literis significat, quanquam quempiam eorum fidem imperatoriae majestati oblatam violasse non refe­rat, quin potius animum hostibus praetitulatae potentissimae imperatoriae majestatis persequendi perhibent, in quo eosdem perseveraturos ego quoque serio demandavi; fidelitatem meam erga potentissimum imperatorem et Vestram Excellentiam lioc quoque officio ingenue contestaturus. Tandem moventes castra Ecsedinum versus, spe freti eorundem etiam dedi­tionis contestatae, ut nobis relatum est, discordia et dis­persione ungarorum turcicorumque militum incommodis, rerum insuper mearum jacturis informati reformidaverunt, et se se hostiliter opponentes magisque deditionem medi­taturos declararunt. Impares ergo et discordes, ut prae­missum est Szathmarium versus castra protraximus: sed quid mihi interim accidit, infortunii, ecce! dum ego cum fidelibus potentissimi imperatoris super deditione urbis Szathmar per eorundem legatos contestata meditarer, irruerunt in me milites quidam Varadienses Janizari dicti, et nisi deus propitius mihi adfuisset, actum de me exstitisset: mox iidem Janizari ipsum et illustiissimum dominum Szerdarum hostiliter circumdatum, nisi confi­niorum turcicorum officiales illis restitissent, vita eun­dem privatum reliquissent: his tamen fato aversis milites meos turmatim invadentes propulsarunt, quosdam ex eisdem interficientes ex quo nefando hoc casu qualem castra totum­que negotiiun sortitum fuissent eventum, nisi ut praemissum est deus propitius nobis adfuisset, vestrae excellentiae com­mitto dejudicandum; sed nec postea iidem Janizari exer­citiis suis incommodis supersederunt, quin imo omnibus nostris conatibus et processibus apertissimo fuerunt impe­dimento. Contra enim insignis nominis potentissimi impe­ratoris Athname tenores, incolas provinciae, potestati suae majestatis subjugatae ut plurimum captos abduxerunt; for­talitia una cum templis et aliis aedificiis igni comburenda tradiderunt, testibus Egriensium et aliis confiniorum Tur­cicis militibus. Haec quoque et alia ipsorum facinora fide­litatis meae sinceritate involuta tenui.(?) 2) Fidelitate interim ') A niasolo egy szot (valoszinuleg ezt hogy : transgressio) kiliagvott. 5) Itt a masolo egy sort val6szinuleg kihagyott.

Next

/
Oldalképek
Tartalom