Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 17. 1679-1682 (Budapest, 1894)
31. fejezet: 1679-1683 - Törvények és okiratok
1681. SZEPT. 215 b) 1681. szept. Erre a levélre a lengyel király a kővetkező választ küldötte: Joannes tertius (lei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Kussiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Volhyniae, Kijoviae, Podoliae, Podlachiae, Smolensciae, Severiae, Czerniechoviaeque. Ihne princeps grate nobis dilecte. Binas literas Iltis Vrae ad nos et rempublicam datas accepimus, quibus suniendorum ad vindicandam gentis suae libertateni armorum perhibet, et contestatur necessitatem. atque adversa sibi, nonnullorum quasi magiiatuni regni defert molimina. Ad epistolara equideni status et ordines concernentem responsum dari non potest, cum non sit ad praesens respublica convocata, ad nos vero exaratam, queniadmodum grato suscipimus auimo, ita certam, imo certissimam litem Yram de constanti benevola atque integerrima nostra et reipublicae erga se amicitia reddere minimé dubitamus, sitque persuasa tarn veteris cum inclyta Hungarorum gente necessitudinis, quam recentiorum cum lite Yra officiorum memores nos semper esse, neque extare in praesens etiam, imo nec apparere ulla vestigia suspicionis offensarum, quas magnates regni ditionibus litis Vrae vei minimo quopiam praetextu intentare praesumant. Movetur equideni tenerrima in animo nostro compassio fraternas acies cognataque signa secum in proelia magno et irreparabili damno armari. Heu, quantum terrae potuit, pelagique parari, hoc quem civiles effundent sanguine dextrae, hinc intimis concurrimus desideriis et votis, ut dominus dominantium pacem et unitatem largiatur, suaeque Iltati tribuat ea omnia media, quibus valeat honestissinie deponere arma; cum vero nihil tale suboriatur, quod bonam vicinitatem cum Iltate Vra offendat, velit vanos metus, seu potius sinistros rumores tirmiter amovere, credatque rempublicam semper secum continuis certaturam officiis, quae omni testaturi occasione, prosperos rerum cum bona valetudine precamur successus. Dabantur Javoroviae die . . . mensis Septembris, anni dni MDCLXXXI, regni vero nostri VllI-o. Joannes rex mp. C