Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
A reliquis incattis ex hac moderna levata exmissis caetera ducet ad hospitium protonotarii peraguntur (?) pária. Actor protestatur contra protestationem incatti. Incattus principi repraesentatur. 31. Octobris. Pro actore idem, pro incatto idem. Deliberatum: convincitur juxta contenta decreti in amissione capitis et bonorum ipsum concernentium. Anno 1678. 20. Octobris. Levata. Pro actore magistratuali generoso Petro Barrabas de Albis causarum fiscalium in Trannia directore Stephanus Biro. Pro incatto vero generoso Samuele Keresztessi de Nagymegyer Michael Gidofalvi. petit par cum ea protestatione, liceat de omnibus contendere et solvit in verbo. Et a reliquis incattis ex hac levata exmissis. reliqua ducet ad hospitium prothonotarii et protestatur contra protestationem incatti. Incattus principi. ut supra, repraesentatur. Ita tamen. quod primum et ante omnia dotes et res paraphernales tain genitricis. quam uxoris excidantur et creditoribus fiat contentatio salvis permanentibus bonis utriusque relictae et liberorum, bona impignoratitia Semienfalvensia apud genitricem salva permanente. In persona convicti salva permanente gratia principis. 1678. 1. Novembris. Pro actore Samuele Keresztessi idem, pro I. idem. Deliberatuin : Juxta contenta decreti et articulorum in notam perpetuae infidelitatis convincitur. hoc est amissionem capitis et universorum bonorum mobilium et immobilium ipsum proprie et praecise concernentium. excisis dote et rebus paraphernalibus uxoris, salva etiam permanente bona prae manibus genitricis ejusdem existentia, excisis etiam prioribus rebus (?) apud manus existentibus (?) salvis permanentibus reliquorum preterferentium (?) juribus, salva etiam permanente gratia principis. Anno 1678. 20. Octobris. Levata. Pro actore magistratuali generoso Petro Barrabas de Albis causarum fiscalium in Trannia directore Samuel Hegyessi. Pro incatto vero prudente ac circumspecto Christophen) Kalmany alia Göczmajszter inhabitatore ci\ itatis Szeben Gregorius Baranyai petit par. solvit in verbo cum ea protestatione. quod liceat de omnibus contendere. A reliquis incattis de praesenti levata exmissis caetera ducit ad hospitium protonotarii protestaturque contra protestationem incatti. quod processus terminum de causae exceptione nequaquani permittit.