Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

bris congregabitur, facile dabuntur commissarii, qui una cum ilmi principis deputatis judicibus has diíferentias ter­minabunt.^ Cupimus apprime sincer. et fidelitatibus Yris. totoque Transylvaniae principatu bonam vicinitatem, ad quam conservandam nihil unquam in nobis deerit, quod nobis et de sincer. ac fidel. Yris pollicemur, quibus a deo optima quaeque precamur. Datum Javoroviae die 28. men­sis Septembris anno dni 1678. Regni nostri anno quinto. Joannes rex mp. Külczím: Mageis grosis nobilibus trium nationum stati­bus et ordinibus Transylvaniae sincere nobis dilectis. (Ered. gr. Kemény J. Erd. Tört. Ered. Lev. XXIII. k.) d) 1678. szept. 28. Ugyanaz Apafinak ugyanez ügyben. Joannes tertius dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Rnssiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijo­viae, Yolhiniae, Podoliae. Podlachiae, Livoniae, Smolensciae. Severiae, Czerniechoviae. Ihne princeps grate nobis dilecte. Reddidit nobis binas Iltis Yrae literas gen. Joannes Yanyai, primas qui­dem de data 3. Junii, quibus Iltas Yra amice a nobis postulat, quatenus damnificatis eius subditis de comitatu Maromarosiensi incolis per subditos liostros satisfactionem provideremus. Nihil quidem aequius est, quam unieuique reddere justitiam. et damnificationes ejusmodi prohibere. prout bene meminimus nos haec ad primam Iltis Yrae requisitionem juxta animadversionem nostram ad incolas illo­rum confiniorum datam non laudasse. Alteras vero de data 16. Julii, quibus Iltas Yra conqueritur contra nobilem Balaban theloneorum regni administratorem ratione inju­starum exaetionum, et praepeditionis commerciorum inter Iltis Yrae et regni nostri incolas ; debemus fateri, quod hujus negotii antea nobis propositi rationum minimé recor­damur, sed serio demandavimus eidem theloneorum admi­nistratori, ut sine omni mora satisfactionem mercatoribus praebeat, commercia promoveat, et nulla aggravia privata cuipiam faciat, sed juxta praescriptum reipublicae in exi­gendis theloneis se contineat. Hoc volumus amice Uti Yrae insinuare, querelas has, quae ad nos dedueuntur, 11011 suffi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom