Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

certo persvasum habetur istos congregatos rebelles vel potius ad omnes excessus patrandos inclinatos homines potiori ex parte consiliis Dnionis Yestrae Magniticae frui et acquiescere, qui jam plane ad oculum vident per Gallicam factionem multum illus esse deceptos et promissis frustratos, cum et pecunia pro eorum stipendiis convertenda defecisse •dicitur, haec autem patria per eorum inordinatam et illi­citam vitam ruinatur et jarn fere nltiinum agonem agit, et nisi a consvetis excessibus supersederint. vitamque eorum correxerint, patriaque pacificata fuerit, majores et plures militares copiae et regimina de novo praeterea. quae actu habentur. lias partes ingredientur, et per consequens miseri regnicolae et subditi eo magis aggravabuntur et damnitica­buntur, regnumque lioc tam famosum in orbe christiano celebre, propter tot bella pessum ire erit necesse. Imo quivis scit, si medio tempore vicinitates quoque, cum proximus paries ardeat, aliquales turbationes ex hoc regni Hungariae motu et tumultu non patientur vel liuic novercae sorti non involventur. Cum nulla sit salus bello, pacem te poscimus omnes. Fateor Magnitice Dne me in illius boni viri Yitezi •dictis non modicum fundare et de Magnitica Dominatione Yestra meliorem spem et praedicamentum quam nonnulli spargebant concipere, atque etiam polliceri mihi. quod si Magnitica Dntio Yestra manum sinceram apposuerit, modernae rerum vicissitudines et tot christiani sangvinis profusiones cessabunt, regnumque ipsum Hungariae red­detur pacificum. Sciat igitur certo Magnifica Dominatio Vestra, quod et ego pro parte mea. in quibus opus erit. justis et lieitis modalitatibus in aula augusta suae cae­sareae Mattis dni dni nostri clementissimi sincere alla­borabo. Saltem confidenter jubeat Dnao Magnifica, spesque magna menti meo affulget, meam etiam supplicem instan­tiam apud suani ]\Iattem pro dno magnifico, si sibi placuerit, instituendam pondus habituram. Responsum a Magnifica Dominatione Vestra praest(daturus; niea enini intentio nulla «st alia. nisi ut mediante clementia domini domini mei clementlssimi, hoc regnum Hungariae ad statum tranquillum et pacificum reducatur, cui proposito unusquisque Chris­tianus suhscribere jiotest. Si igitur Magnificus Dnus adver­teret, quod illi rebelles arniis depositis gratiam suae Mattis dni dni mei clementissimi amplecti vellent et sese humi­liarent, assecuro, quod ultra eorum spem partes ipsorum agam et gratiam Suae Mattis actualiter citra morem ipsis •daturus sum. Responsum confidens a Dominatione Vestra

Next

/
Oldalképek
Tartalom