Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

redierunt, Albam Jnliani profectus sum, multaque cum dno Fonal collocutus, inter alia dixi et lioc, si mea per­sona uti volunt, dent saltem 16,000 millia ducatorum, sed neque ad hoc accepi responsum, quin potius inhaerendo suae contumaciae, relegavit me nudis verhis. in quibus omnibus praesentes erant dni Tcikoli et Fajgel. Tandem Radnothini cum intellexisset displicentiam portae in casu. si Hungari subsidium pecuniae et armorum acceptaverint, incepit quasi mecum tractare. sed jam tarde erat. Quoad apparatus meos d. Forval se accommodat instructioni suae, meam et miserorum Hungarorum in peri­culis versantem sortem ridere videtur. Quomodo igitur nos possemus causari ? Proinde etiam si causam lianc esse credam, sed sancto coram deo et per salutem animae meae hoc scribo, quod ego nullius causa sum. Ex voluntate et interessentia domini mei paratus sum omnia facere. Satis superque me ohtuli. sed si media non sunt subministrata, ego non sum in culpa. Duo millia ducatorum dono dederant. Quantopere me asse­curarunt de expensis meis factis et faciendis, certe pro istis liaec non est sufficiens satisfactio. Et hanc pecuniam illo vespere, antequam discessi. mihi dederunt. neque recessi a meis, antequam eandem inter creditores meos non distri­buissem. Ego omnia sincere scripsi et candide. Datum etc. Postscriptum. Summa summarum. Propter metuni a porta dehuit suspendi negotium. Quod differtur, non aufertur. Ego certissimus sum tam ex literis, quam relatione homi­nis ex porta, quod in initio Septembris possit suscipi actio, facta jam determinatione portae sive in bonam, sive in malam partem. praesertim ex parte dnorum exulum. Ego cum interessentia principis Transilvaniae oninia faciam; extra lianc cum media administrata non fuerint, quid potuis­seni facere sine mediis necessariis? Dni Kende et Keczer mihi sub firmissima fide in secreto scribunt, si etiam prin­cipi, ut in sua persona exeat, porta non concederet, tamen ad minimum, ut me mittat, infallibiliter permittet. (Egykorii masolatrol. Petrovics-gyujteineny a Magyar Tuclom. Akaderaiaban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom