Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

384 ERDELYI ORSZAGGYULESI EMLEKEK. intentiones contrarias. Sic ingeniura principis Transilvaniae (quem tamen culpare scelus foret) fluctuare incepit. Et licet mihi occasione istarum rerum jam ante serio mandatum esset ab aula, ne ex Kovar ulterius progrederer, tamen novi ordines venerunt, postquam princeps Transilvaniae dnum Tokoli ad mandatum supremi vezirii emisisset ad portam, ut ad novas resolutiones illius sim in loco, militia vero hungarica redeat ad quarteria sua antiqua, militibus in Transilvania solvam, si dnus Forval pecuniam dederit, teneamque illos in uno corpore, id quod etiam in aula idem dnus Forval promisit, sed hic neque istis solvere vult. Magnates, quos milii adjunxerat princeps Transilvaniae, dimisi ad domos suas. Interim si deputati Gallici huc venerint, laboraho in eo, ut secundum promissiones in aula factas solvatur militiae hungaricae, dimittaturque ad quarteria. Quoad rei summam: mihi quantis obtestationibus scripserint dni Kende et Keczer ex porta, ne me et cau­sam in extremum discrimen praecipitarem, Dnao Vra si legeret, miraretur. Quae omnia cum tunc demum accepis­seni, quando jam milites hungarici cum congregatis in Transilvania totum hunc districtum occupassent, cogitet Dnao Vra inter gentem tot miseriis taediisque defatigatam, totiesque frustratam , quali in anxietate fuerim. Veniebant enim ex omnibus partibus magno numero ad me clami­tando »ad arma praesentes sumus secundum ordines et man­data publica« proinde faciam satis scriptis dni mei, exeam, pogrediar et plura alia, quae Dnao Yra facile cogitare po­terit, verba denuntiationesque, quae principaliores erant et magis propriae, horrendum esset scripto exprimere. De his omnibus consulni cum dno Tokoli aliisque dom. exulibus. Tnterim dd. deputati gallici 11-a die mensis praesentis huc venerunt. Statim igitur per omnes honestos modos rem iisdem et impedimenta proposui; cum et ipsi in aula super eo promissa fecerint, et quod caput et summa rei, cum positum sit expresse in tractatu, quod rex non vult, ut per protectionem suam porta offendatur. lam vero tales obte­stationes venerunt a legatis ex porta, judicet igitur dom. de Bethune. Ex quibus rationibus cum ad exiguum tempus suspendi debuerit actio, nec aliud medium sit retinendae militiae, quam ut eidem solvatur, propositum est dno For­val, ut in consideratione dignitatis reputationisque regis, aliarnmque rationum, etiam ex vi promissi, quod fecit, subministraret pecuniam pro uno mense; sed nullo modo eidem lioc persuaderi potuit; excusationem hanc praeten-

Next

/
Oldalképek
Tartalom