Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

Die 1 9. Ratione ecclesiasticorum, continialiumque nego­tioium rursus dicti ad lioc selecti homines in palatium coe­natorium inclusi, quia nos, ac omnes alii praeter selectos excludimur, ideo quae ibi facta, quia me latent, adnotare non licet etc. A prandiis continuatur idem. Quibus tamen peractis, perleguntur rursus articuli noviter descripti. Post liaec ad continuatas dnorum statuum identidem petitiones et instantias, quatenus sua principalis celsdo juxta benignam suam compromissionem, nntequam negotium contributionis aggrederentur, articulosque de rebus suis privatis ad confir­mandum suae celsni transmitterent, vellet sua celsdo ad supplicationem seu postulatum de instantia eorum generali ratione captivorum dnorum niagnatum, inque personis eorum laesae libertatis suae communi ad suam celsnem transmissum, gratiosa sua resolutione eosdem dnos status seu ablegatos eorundem clementer exhilarari facere. Ad quam eorum inquietam quasi toties factam sollicitationem ultimarie tan­dem aliquando prolixissima quaedam ad dnos a sua celsne in scriptis transniissa est cum plurimis exaggerationibus in ea materia resolutio, cujus meritum ferme non erat aliud, quam quod: nossent optime dni status, a quonam sua celsdo ad lioc principatus fastigium atque thronum gubernationis esset evectus, non a regnicolis videlicet et eorum libero suffragio. verum a potentissima gente Otthomannica, atque ita dum celsdo sua peccantes contra se justa ulciscitur vin­dicta, missum faciant investigare festucam in oculis suae celsnis, curent potius trabem in oculis aliorum liaerentem indagare, secus sua quoque celsdo, dum innata silii mansve­tudo permitteret, facile nosset, quid talia inquietorum pro­mererentur genia atque ingenia. Cur Joannes Bethlen in eo, de quo conquestus est, fiat statu, ratio est uti dicitur: consilium (ma)lum consultori pessimum. Ad talia namque ille saepius celsnem suam re voluit suis consillis, quae si secutus fuisset, in perniciem et ev(entum) pro certo tani suae celsnis, quam patriae inservissent. Pau(li facta) Beldi uti luculenter constarent aeque tam contra suam celsnem quam patriam talia saepe molitus et machinatus est. quae si in eftectum deducere potuisset, eversionem cer­tissimam procreassent. Nicolaus Bethlen vestigiis parentis, ac etiam D. Beldi mordicus, mirabilesque per artes ac machinationes insistens: ne parva scintilla maximum excitet incendium, principiis obstandum fuisse nunquid rectissime consultum erat, patri patiiae supremo regni hujus procura­tori atque magistratui; ne ob invigilantiam principalis sua celsdo a successoribus hujus patriae incolis aeternum dam-

Next

/
Oldalképek
Tartalom