Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

arbitri liora prima pomeridiana. Factumque est ita, verum acl seram usque vesperam pro et contra juxta allegationes et exceptiones procuratorum. veluti in re tam ardua, effectum est nihil, remanente negotio in sequentem diem. N. B. Mi lector! ob privatum lioc negotium jam per tres dies imo fere septimanam integram publica regai negotia. ob quae expensae dantur ablegatis undique, in asperrimo lioc hyemali tempore et omnium tam panis vini foeni praecipue et pabuli aliarumque ad victum necessariarum seu utensilium rerum summa penuria, suspensa silent; nec ullus hiscere audet: cur ob quod huc confluxum est, non id, sed privata quorun­dam solummodo aguntur, fabricatis interdum forte aliis. utinam non ad publicam vicissitudinem et perniciem. Verum de hoc sit satis. N. B. Hodie ad insequentein noctem vel maxime tantum fuisse frigoris, quo majus vix unquam dari possit etc. Die 12. Continuatur idem negotium seu causae ejusdem Balassaianae discussio, verum necdum finis impositus. Die 13. Dies dominica secundum consvetudinem ex ritu peracta. Die 14. Continuatur rursus discussio ejusdem causae Balassianae. Interim adest ex Kovar dnus Michael Teleki interrupta ad tempus ob certas rationes expeditione, quam susceperat contra Germanos etc. Satis. Die 15. Conttuunt mane dni status ac propter nimie­tatem frigoris seu alias ob causas non in consveto regni seu comitiorum palatio, verum ubi sua celsdo prandere consvevit in triclinio seu coenaculo illo considentes, ad replicationes dnorum statuum resolutiones quasdam suae celsnis factas perlegi curant. Inter quae erat praecipuum ad instantiam dnorum statuum penes causam dni Sigismundi Balintith ratione excontentationis suae ex arce Grorgenyiana, promit­tens sua celsdo, dummodo litteras suas de vera sui praeten­sione ad proxime affutura comitia possit producere et 11011 factam contentationem verificare, tunc temporis finalem sor­tietur excontentationem. Pro dnis Saxonibus erat benigna resolutio de scribendis, ac imposterum stricte observandis articulis contra postarum, quarterizantium, gratis hospitantium etc. insolentias. Yide­bimus, hoc licet videre in articulorum liujus anni serie. Die 16. Confluentibus ad eundem locum dnis statibus, desiderantur dni consiliarii, qui descendentes, proclamatur ad notam imprimis quidam Stephanus Bakos nomine, uti ferebatur, falsarum monetarum cusor, cujus. uti dicebatur prae manibus inventae fuissent tales monetae; frustra reni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom