Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
viae, Volhyniae, PodolicX, Podlacliiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, Czerniehoviaeque. Ilme princeps, grate nobis dilecte. Eo erga Iltem Vram sumus et propendemus animo, ut quidquid faventior fortuna in nostram decernit partem, libenter cum Ilte Vra communicemus, omnique sortis nostrae participem reddere cupiamus. Indeque est, ut quamvis jam nuper Ilti Vrae per grosum subdapiferum Owrucensem ablegatum nostrum de peracta felicis coronationis nostrae una et sersmae reginae consortis nostrae solennitate, cui secunda praesentis sacra fuit, notitiam dari voluerimus. Minime tamen aifectui nostro satisfecisse videremur, nisi hoc ipsum Ilti Vrae per praesentes communicaremus. Extra dubium enim nobis est, quin Iltas Vra ex prospero actus istius decursu in partem solatii, quod omnibus vicinis amicis nostris commune est, ventura est, plurimumque gavisura. Cui quod superest, prosperam valetudinem ex animo precamur. Datum Cracoviae in comitiis generalibus post felicem coronationem nostram die 25. Februarii, anno dni 1676. regni nostri secundo. Joannes rex mp. Killczlm: Ilmo dno Michaeli Apaffi, Transylvaniae principi, partium Hungariae dno et Siculorum comiti, grate nobis dilecto. (Ered. gr. Kemeny J. Erd. Tort. Ered. Lev. XXI. k.) 9) 1676. febr. 25. A lengyel kirdly Telekinek ugyanez riyyben. Joannes tertius dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, llussiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, Czerniehoviaeque. Magce ac gen. sincere nobis dilecte. Dedimus equidem nuper inter caetera ablegato nostro generoso subdapifero Owrucensi mandata, ut Sinceritati Vrae palam faceret, ferream, quam antea in castris contra hostes christiani nominis, gestavimus galeam, regia tandem commutatam esse corona. Pro eo tamen, quo Sinc. Viani prosequimur animo, hoc addendum videbatur, ut seorsivis etiam literis feliceni nostram, simulque sersmae reginae consortis nostrae coronationem