Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
sissimum principem dominum dominum meum clementissimum (in cujus promtitudine pacisque tractandae summo studio sacra regia Majestas Vestra secura esse poterit) prodesse potero, faciam; ut et sacrae regiae Majestati Vestrae et toti reipublicae sinceritas mea aperte constet. qui summam in rebus humanis foelicitatem me attigisse putabo. si in pacando serenissimae reipublicae statu vel minimum instrumentum compertus fuero. Ceterum, ut certas quasdam et singulares modernarum periclitantium rerum causas (quas sacram regiam Majestatem Vestram bene intelligere et sentire credo) quae quia intuitu celsissimi principis et mei. aliorumque interessatorum et ultro quaesitorum medelam, non nisi sub authoritate sacrae regiae Majestatis Vestrae admitterent, ex fundamento intelligeret, ejusdem Majestatis Vestrae ablegatus ex ordine et dispositione celsitudinis suae in arcem hanc principalem ad me divertit, quem etiam ut ad aulam comitarer, mihi commissum fuerat, nec detractasse. nisi rationes inevitabiles et impedimenta domestica obstitissent. Hic igitur per dies aliquot subsistens memoratus dominus ablegatus, de rebus cum eodem sincere contuli. quia vero papiro vel calamo easdem connnittere minime consultum videbatur, nobilem Danielem Absolon ad sacram regiam Majestatem Vestram expediendum decreveramus. quam intentionem celsissimo principi ego humillime notificans, expeditionem hanc eo usque differendam placuit, donec celsitudo sua cum domino ablegato ipsa etiam loqueretur. et homo post adventum domini Gyeroffy ad portam emissus cum responso rediret. Accederet celsitudinem suam dominos consiliarios ad aulam convocasse ad consultandum de rebus, quibus peractis, vel praefatum Danielem Absolon, vel alium ad sacram regiam Majestatem Vestram emittendum statuit pro facienda super oceurentiis omnibus fundamentali informatione, quod brevi etiani subsecuturum spero. In discessu suo abhinc dominus ablegatus literas quasdam dicto Absoloni perferendas tradidit, quas interea ad sacram regiam Majestatem Vestram ad evitandum vel minimum defectum per cursorem meum emisi, sperans eandem sacram regiam Majestatem Vestram etiam ex illis informationem habituram. Interim et ego sto in procinctu ad aulam, ubi et in emissione expressi alicujus et tractanda pace ita allaborabo, ut sacra regia Majestas Vestra serenissimaque respublica realitatem meam experiatur. Legatus celsissimi principis post depositum tributum ex porta Otthomanica regressus, bellum ineunte vere cum