Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

solvenda, se tutiores fore a Turca. quam si pagatim et oppidatim, uti hucusque, solvere deberent. Deinde quod mortuo aliquando isto extraneo principe, possent sibi tan­dem successu temporis etiam nationalem praeficere. Qua de causa postmodum etiam rex Poloniae uxorem suam per Dantiscum ad regem Galliae destinaverat. ut consensu et favore ipsius. sit rex beneficiarius ejusdem. nisi a quodam Grallico ministro et legato regina ad celandum negotium disuasa fuisset> promittente. se haec omnia apud regem suum secretius et felicius confecturum. unde postea eadem praetextu curae acidularum ibidem remansit. Hinc, ut pro sperato rerum successu in vicinitate rebellium lioc in passu attendi possit. missus est Scepusium cum aliquot centenis Polonis marschalcus Lubomersky, praetextu recreationis noviter sibi nuptae; interim tamen, prout paulo ante insinuatum est. ut ibidem invigilet, horumque omnium constitutionem exploret. Quae omnia dum persona liaec intime (prout illa assereret) penetrasset, volens se periculis eximere, bona sua ampla, quinque vide­licet cum tot pagis et oppidis castella relinquendo, se hoc ad securiorem locum cum tota sua supellectile transtulit, ad quod antea a consanguineis nunquam persuaderi potuit. His ita praemissis, et rebus, uti peisona liaec retulit, se sic habentibus, videtur quasi nunc impleri illud Psalmi­stae: adstiterunt reges terrae. et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus, dicendo: dirumpamus vincula eorum. et projiciamus a nobis juga ipsorum. Verum qui habitat in coelis. irridebit eos et Dominus subsanabit eos; dummodo dolosis liis moliminibus in tempore occurratur, et Polonus ille explorator, qui nuper cum literis ad rebelles scriptis interceptus fuerat. liuc Yiennam secreto quantocyus deducatur. Secreto inquam, quia periculum est, ne vel in via aliquo casu intercipiatur, vel ibi Cassoviae intertenendus potius callide ab aliquibus persvadeatur; postmodum serio, et severe examinetur, quan­doquidem (uti ex interceptis literis apparet) oretenus etiam plura rebellibus referenda habuisse dignoscitur. Deinde vero si Keczer, Sarosy, Szirmai, et Abauyvariensis cottus vice-comes praetextu aliquo huc evocentur. Hi enim, uti fertur, multa sciunt de moliminibus et negotiationibus Pauli Szepessi, et Melchioris Keczer: Unde et dicuntur lii ipsi, multos hinc inde suae Mttis iideles. etiam catholicos •disponere, et res rebellium speciose colorare. favoribus ietiam maiorum partium illarum regnicolarum. Non al)s re foret etiam, si residens Polonicus in

Next

/
Oldalképek
Tartalom