Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

Milley János Jézus-társasági szerzetes jelentései az 1648-1653. évekről

1 649-IKI JE.LENT£S. 495 Sicula. etsi tota militaris (armis enim servit suo principi) est tamen prona ad devotionem; sed rudis rebus piis. Sequerentur ductum facile, si essent, qui ducerent. In festis Pentecostes ad sacellum quoddam B. Yirginis celebre in ;dpibus Czikiensibus, quo tunc ingens populus contiuere solet pro concione, auditus est bis ab iis sacerdos noster, roga.tus deinde vehementer, ut maneret in eorum patria, fructum dicentes fore ingentem. Et sane in Udvarhely, quod oppidum Siculorum est sat amplum. quamvis iam haereticis permixtum, expediret valde, immo necessarium esset residere aliquem nostrum. IJbi ol» loci commoditatem, tum scholae liaberi possent tlorentiores, quam Albae Juliae, quia contiueret eo facile e tota Siculia juventus, quae studiorum avidior est, quam Transylvana: tum vero vicinis pagis plurimis. totique Sicu­liae facilius succurrere liceret in spiritualibus, excurrendo quasi e specula media, nunc in unam partem. nunc in alte­ram; quod iam olim adverterant patres nosti i. lixerantque ibi sedem, ut videre est in annuis societatis Anni 1593.M ubi sub titulo Provinciae Austriacae, in tine plane ha< c verba reperias: Porro I dvaraliae (seu 1'dvarelini) a sacei­dote nostro ducenti quinquaginta ad catholicam tidem aggre­gati. Plurimi baptizati, denum. vicenuni ac prope tricenum annorum. Ibidem aperto ludo literario facile centum ado­lescentuli ad nostram disciplinam se contulerunt, qui ad catholicam religionem nullo negotio traducuntur. Haec ibi. Neque vero cives catholici essent contrarii; optant potius votis calentibus. Difficultas si quae esset, esset ex parte haereticorum; sed facile esset. ut alibi. ibi etiam ita s<* accommodare. Unde initio unus solum deberet ibi constan­ter residere, sicut hactenus sive monachus sive parochus residebat unus. Socius posset esse in aliqua vicina parochia. et correspondere, ceu bonus vicinus parochus. Parochialis domus, templum et schola sunt in editiore loco bene com­modo et amplo. Doceri posset ibi juventus ad grammaticam vel syntaxin; deinde submitti Monostorinum ad alticra. Distat Monostorino itinere tridui circiter. Ratio victus fere. deberet venire ex eleemosynis vel censu. Cives etiarn prae­starent idipsum, quod de facto parocho et magistro prae­statur, quanquam illud credo sat esse tenue, cum media Sieuli proni ail pietatem. Udvarltely Oppidum iu Siculia, ap­tum nostris. Optant ibi cives nos. Ratio victus ibidem quae foret ? Pazmanitis, qui jam exeunt, submitteret unum, alterumve pro initio in auxilium. Et quid esset uni archiepiscopo condonare pro salute animarum istarum aliquot centenos florenos, quos tales sacerdotes, dum alerentur, consumpserunt? 0 A kovetkezo esr^sz Haec ibi«-ig kiiion papirlapra irva.

Next

/
Oldalképek
Tartalom