Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
Milley János Jézus-társasági szerzetes jelentései az 1648-1653. évekről
dium vacuum et ruinosum: cupiebant ut reparet allata a nobis, vel sua pecunia. Anxilia. quae pollicebantur, ex modo ipso videbantur aut parva futura, aut inefficacia. Kustici pauculi residentiae, credo octo. parum servire solent: unde eorum solum opera non reparabuntur desolata. Yellent etiam, ut nihil dependentiae vel correspondentiae haberet Monostorino sacerdos ipsorum: immo vellent aliqui. ut reversales darentur domino Bano (idest praefecto supremo, qui calvinista est magnus), sive a sacerdote. sive a civitate, non esse jesuitam, qui ibi serviret, sacerdotein. Et hoc sine dubio propter metum, quod dicitur, Judaeorum. Insuper non solum nihil videntur velle pensionis sacercloti dare. sed etiam cuperent ludimagistrum a sacerdote ali et vestiri. ut olim pro suo zelo faciebant jesuitae. quos tamen non auclerent. ideoque nec vellent admittere. Proventus residentiae vix alerent sacerclotem nunc; olim jesuitae juverunt se aliunde. Ut Monostorino suppeditentur necessaria ibi servituro, durum videtur: sed tamen foret tolerabile, si spes affulgeret successionis; quae non apparet his temporum circumstantiis alius, quam ut summa cum patientia societatis adeo nutanti catholicae istic rei subveniatur. Quamquam M o d'! 1^ via succedendi pateret e Siculorum terris (de quibus mox). si quis prius aliquo tempore ibi servisset alicui ecclesiae: dummodo evitare posset juramentum. aut reversales literas dandas, quod non sit societatis. Et deberet scire, qui illue se locaret. linguam Yalachicam, ut concionari posset et confessiones audire. nani T ngaricam linguam nobiles solum sciunt, qui respective pauci sunt. 1) Cum liis tamen agendo, facile. quis etiam plebeiorum animos subintraret, linguamque eorum addisceret in brevi. Interim habent unum rudem monachum, <jui eis sacrum legit. 2. Saxones, Colonia, ut aliqui existimant, Caroli Magni e Saxonia traducta. incolunt civitates praecipuas etfortiores; multos insuper pagos circumjacentes. Cives liberi sunt; pagani vero vel urbibus, vel nobilibus subjecti. Gens humana, tractabilis. aptaque ad fidem, si cultores haberet. Sectani Lutheri tenent; sed clausum aditum veritati. «Si tamen tentaret quis eos adoriri forsan Deus aperiret.» Civibus et eorum filiis non licet esse catholicis: alioqui periclitantur de amittendo inter ipsos jure civili et bonis. Visa tamen unius in scholis nostris conversi constantia et virtutibus l*nde et pater Szazfenesiensis parochus parum ibi fructus facere posset, utpote linguae Yalachicae ignarus. Mens erat per illum virum, si fieri posset, disponere ad ulteriora. Quid jam facturus sit pater superior. nescio. Ez s a kovetkezo jeqyzetek az eredetiben torolve.