Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

Milley János Jézus-társasági szerzetes jelentései az 1648-1653. évekről

486 ERD£LYI OHSZAOGTULESI EMLEKKK. «ui manifestationem: (juod sciant principem viva voce jurasse. adhuc tempore patris Kavki nullum se toleraturum Jesuitam, modo P. Rayki moriatur. 2-do. Ideo judicatum est a DD. catholicis et nostris ut parochorum instar missionem illam administrent. in liabitu sacerdotali externo: pergant interim omnia ea per­;igere. quae tempore patris Rayki agphantur: quod et faciunt. 3-o. Quod si autem princeps inquireret <]ui sint ? tum se urius eorum manifestabit et non negabit: quia si negaret aliquo aequivoco etiam termino sicut posset. et demum convinceretur: tum jesuitae omnes perfidi aiulirent: quod princeps vehementer intendit. ut similes titulos possit jesui­tis impingere. 4-to. Sic autem manifestatum per se, si volet prin­ceps eiicere violenter et extrudi. vel in carcerem coniici, vel quidvis facere poterit: nemo eniin ejus resistet pote­stati: et nostri inibi cum dei gratia ad similia patienda parati sunt. Sed si ad comitia appellarit. et non violenter egerit. inibique eos condemnatos et ablegatos voluerit. tum se literis interregni defendent a Stephano Bethlen datis. et Gabrielis Bethlen. quae sunt protectionales: et maxime ipsiusmet principis juramento. quo se obstrinxit. dum prin­cipatum capesseret. quod velit omnia conservata ea. (]uae in regno reperit principio sui principatus stabilita: atqui reperit stabilitos iesuitas Monostorini. Albae .Tuliae et Oaransebesini: ergo debet eos juxta juramentum suum con­servare. 5-to. Hanc responsionem cum sciat princeps sibi a temerariis, ut vocat jesuitis. et impudentibus obiiciendam coram faoie regni. si cum iis litigarit; ideo videtur salteni hucusque voluisse dissimulare, et non inquirere sint necne in regno jesuitae. Aut certe politice etiam se reflectit cum non ignoret orbe toto nominatos viros jesuitas esse, hominesque qui vitam nihili pendant (uti et expertus est in patre Rayki) ignominiosum sibi ducit cum iis se velle quasi juxta sensum ipsius litigiis maculare: violentia autem uti etiam adversum eos et incarceratione, non ducit sibi honori. ne quod valde cavet nomen tyranni audiat; sed >i aliquo politico modo possit eos exturbare magis conabitur. 6-to. Putamus unum ejus politicum modum extur­bandi jesuitas inde. dissimulationem esse harum persona­rum nostrarum, quae cum non sint aperte jesuitae, faciet per duos tresve annos praescriptionem, ut vocitant; et in comitiis publicis demum occasione sumpta proponet regni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom