Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

Milley János Jézus-társasági szerzetes jelentései az 1648-1653. évekről

I. Informatio quaedam missionis Monostorinensis in Tran­sylvania anno 1648. in Novembri data. Descriptio loci. 1-mo. Monostorinura est pagus, modo principis, ante collegii Claudiopolitani Societatis -Jesu ; ex quo enim sunt expulsi nostri ex Transylvania, bona collegio adjacentia a diversis abrepta fuere et possessa. Sed hoc primum anno 1648. qua cogitatione motus princeps, nescitur, omnia ilia bona, pagos, vineas. prata. terras arabiles. hortum etc, quae collegii erant. exquiri curavit et juramento quidem ab omni­bus civibus Claudiopolitanis extorqueri, quinam essent pos­sessores praenominatorum bonorum ; et qui nominati fuerunt, statim e manibus eorundem et jurisdictione exemit ac sibi interim occupavit. Dicebatur quasi per spiritum a multis tacite, quod nostris esset restituturus ea unacum templo et collegio. quod a fundamentis modo per ipsos Claudio­politanos curat aedificari. Alii et puto verius dicebant. quod velit suae sectae collegium ibi fieri, et illis bonis studiosos Calvinistas doceri, in oppositionem scholarum nostrarum Monostorinensium : quod fecit olim Gabriel Beth­lehemus Albae Juliae, et iste continuat ibidem, fovendo suarum partium studiosos: nihil tamen circa hoc adhuc certi. 2-do. Pagus hie Monosterinensis est plane conjunctus contiguative cum suburbio occidentali civitatis Claudiopo­litanae : terminos tamen diversos habet. :i-o. Domus nostra est quasi media inter civitatem et regni templum, quo Catholici ad res sacras confluere solent. Fundus ipse domus nobilitaris est, quem Barbara Szentpaliana magnae in Transylvania familiae domina contulerat nostris ; sed quia nobilitaris ille fundus angustus fuisset pro nostris, adjectae sunt aliae duae, vel etiam tres domus rusticae, utrinque cingentes illam ; et sic amplior

Next

/
Oldalképek
Tartalom