Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
LXXY. 1674. ápril 16. Ampringen Gáspár levele Apafihoz, tudatja, hogy továbbra is megmarad a kormányzóságban. Celme princeps dne vicine ac amice nobis observandissime. Quamvis statim ad initium a sua sacr. eaes. regiaque ]\Ite dno dno clemmo gubernatorii per hoc suum Hungáriáé regnum. partesque eidem annexas nobis benigne concrediti muneris. et attributae vicariae ac plenipotentiariae authoritatis suae regiae. Dilectionem Vram Uteris nostris, synceram affectus promptitudinem contestantibus, ab obeundas vices bonae vicinitatis, et in communicabilibus quibusque occurrentiis. potissimum vero clemmi dni nostri servitium publicum apostoliéi huius sui. et aliorum conterminorum regnorum ae provinciarum. adeoque christianae reipublice incrementum et promotionem respicientibus. praestanda mutui favoris ofticia peramice salutare in votis habuerimus. Quia tamen interea a praefata gubernationis functione et onere, intuitu etiam succrescentium ex parte ordinis nostri Teutbonici graviorum curarum et sollicitudinis per praelibatarn suam Mtem sacr.. nos inde iterum absolutum. et gratiose eliberatum iri omnino ac perdemisse speraveramus a praedeclaratae intentionis nostrae. et ofticiositatis effectuatione distinebamur. Cum autem jam ulteriorem liuius muneris continuationem a praelibata sua Mte enixe quidem desiderari experiamur. id ipsum peramplius baud quaquam differendum censuimus. Ideoque Dilectioni Vrae praeviam affectus synceri. officiorumque nostrorum promptitudinem, et in quibusvis convenientibus gratiticandi studium non mediocre praesentibus nostris nitro offerimus, nulli dubitantes, quin reciprocum ab Eadem quoque favorem. benevolentiam, et affectum sint re portaturne. Caeteruin Dilectionem Vram diutissime foeliciter vivere animitus exoptantes manemus semper. Joannes Casparus dei gratia generalis militiae Hierosolymitanae ordinis Beatae Alariae Teuthonicorum in Prussia administrator, ejusdemque per Germaniam. Italiam. partesque transmarinas magnus magister, sacri Bomani imperii princeps. dominus in Freidentbal et Eulembergb. sacr. caes.