Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok

228 EBDKLYI OR*ZAGGYI!L£SI EML^KEK. sit, ut eos prorsus maculatos reddiderit, quod relatoriis quoque in instanti veriticatum est. Postularunt itaque, ut penes postulata dni status publice et quidem serio hanc etiam rem proponant, ut animadvertatur in nebulonenu Instat praeterea universitas Siculorum, ut sedis Aranyas controversia ratione certi territorii cum dnis Toroczkaiensi­bus olim mota per postulata, sive potius per instantiam praesentata, licet ex parte horum etiam cottuum postulata acceptata sint, acceptentur et inter cetera principi liaec etiam praesententur ventilanda ; quod tanquam justum quia approbatum fuit ab universitate Saxonicae nationis, tuiu Toroczkaides, tum vero affinis eorum Gregorius Betlilen et plurimi alii difficulter ferentes, minis praesentium scripto­rem increpuere dicendo, hac eadem sub diaeta istud eos rigide recompensaturos, quod de facili intelligi potuit dici de Bolkatsiensibus et Sitvensibus. Plurimae supplicationes varioium perleguntur, cum summa exponentium et adversarum etiam partium per sese et procuratores contentione. Inter ceteras certis de causis supplicationem porrigens statibus Georgius Gyoroffi contra Dyonisium Banffy primum absente, post peracta sacra vespertina tandem praesente, multum ea de re. ratione fortalitii Somlyo contenditur, sed alter, scilicet Banffyus ut potentior majorem habens respectum. relicto coram statibus regni Gyoroffio, re infecta discedit. A singulis statibus repetuntur postulata correcta, si sint pariata, ex quibus comitatus et Siculi sua parata habentes et praesentantes praesidenti, quia dominorum Saxonum uotarius Cibiniensis nondum pariaverat, valde commoventur praesidens una et status. difficulter ferentes, quod in crastinum debeat transferri eorundem ad celsmum principem et dnos consiliarios transmissio; nec mirum. notarius enim si tam tardus non fuisset in scribendo, ut est. de facili ea pariare potuisset. Quod quia per ipsum neglectum est, non tantum a dnis statibus, sed etiam a dno judice regio et consule Cibin. 11011 bene audivit, cum sui fuisset hoc officii. tamen propter ipsius neglectum tota uni­versitas Saxonica gravem coacta est pati a ceteris statil)us indignationem. Die 9. Decembris. Perleguntur singulorum statuum summarie tantum postulata, ex aliquot supplicantium libellis supplicibus perlectis, una omnia in fasciculum comprehensa per praesidentem medio Sigismundi Mikola adhibitis certis delegatis ex singulis statibus ad celsmum piincipem revi­denda transmittuntur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom