Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
Litterae annales Clavigeri d n j judicis regii Cibiniensis hesterna die publicatae a magco proton atario Joanne Kendi, deposito pretio publications uno imperiali, per praesentium scriptorem repetuntur, sicque d n i quoque Cibinienses iter ingredientes, solvunt Alba Julia praesentibus comitiis liac vice fine imposito. (Eredeti a nagyszebeni levéltárban.) f) 1670. febr. 15. A tör vény ele. Nos Michael Apafi dei gratia princeps Transylvaniae, partium regni Hungáriáé dominus, et Siculorum comes, etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis : quod spectabiles, magnifici. generosi, egregii et nobiles, caeterique universi status et ordines trium nationum regni nostri Transylvaniae, et partium Hungáriáé eidem annexarum, in generalibus eorum comitiis ad diem 15. inensis Febr. anno domini 1670. in civitatem nostram Albam Juliam ex edicto nostro celebratis congregati exhibuerunt et praesentaverunt quosdam infrascriptos articulos in eodem conventu communibus eorundem votis et sufFragiis, parique et unanimi consensu conclusos. Supplicantes nobis humilime, ut nos omnes et singulos eos articulos, omniaque et singula in eisdem contenta, ratos, gratos, et accepta habentes, nostrum que consensum illis praebentes, authoritate nostra principali acceptare, approbare, ratificare et confirmare, atque tam nos ipsi observare, quam per alios omnes, quorum interest, observari facere dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est : Articuli dominorum magna tum et nobilium trium nationum regni Transylvaniae et partium Hungáriáé eidem annexarum, in generalibus eorum comitiis ad diem decimumquintum mensis Februárii, anni millesimi sexagesimi (így!) septuagesimi, in civitatem nostram Albam Juliam ex edicto celsitudinis principalis indictis celebratis conclusi.