Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
Die 9 Martii. Confluentes d n i status principis in palatium, locuru scilicet solitum congregationis generalis, ante omnia peraguntur sacra, tandem conveniens praesentium scriptorem suo in hospitio judex regius Szeredalielyiensis cum duobus notariis tabulae judiciariae principalis. conscribuntur litterae sponsoriae pro quibusdam personis KisApoldiensibus et aliis inique captis pro personis 6 sponsores 18, quae litterae quia triplici scatebant errore. circa vesperam in aula a praesentium scriptore perlecta corriguntur et correctae notariis praefatis juratis vicissim redduntur, de novo et in justa forma describendae. Interim ex intimatione scriptoris praesentium constituuntur procuratores primo ex parte dnorum Cibiniensium Matthias Sembreger consul, Yalentinus Rorig juratus civis et Christophorus Gotzmeister juratus notarius Cibiniensis. 2-do constituuntur procuratores ex parte universitatis Saxonicae nationis itidem Matthias Sembreger consul Cibiniensis. Michael Gelner civium magister Segesvariensis, Andreas Sitvei Meggyesiensis, Stephanus Simonius Szasz Sebessiensis. Bartholomaeus Kauncz Szeredahelyiensis, Georgius Xagy Ujegyhaziensis, Stephanus Fodor Szasz Varossiensis regii, Laurentius Gotz Xagy Sinckiensis et Christianus Literatus sedis judices, Andreas Gobol Coronensis et Martinus Imreh Bistriciensis jurati cives, procuratoriis pro utraque parte per anni spatium durantibus extractis. Intervenit morio principis. qui varia stultitiae genera proferendo status refocillat, multa multis verba sat injuriosa infiigendo, ut morionum mos est. Incidens praesentium scriptor in quendam filiuni suum adoptivum Ladislaum Tunyogi nomine de variis cum eo confert rebus, in memoriam invicem reducendo obligationem reciprocam ante aliquot annos abliinc Cibinii factam, qua reculta, Tunyogius in haec erumpit Hungarico idiomate verba: Apa, tudod jol, micsoda kotelesseged legyen hozzam. nekem is Kegdhez, nem kellene azert arrol elfelejtkezni. most kevantatvan a szolgalat nekem. holott megtelepedni akarnek mar en is. abban penig Kegd en nekem szolgalatval lehetne egy tolem megszeretett szep leany dolgabol. Praesentium scriptor haec bene omnia, ut et cetera, huc non inserenda notans animo, verba offert sese ad quaevis sibi possibilia, cum ad impossibilia de jure naturae ut etiam ratione nemo obligetur. Tandem mentionem faciens de ampl. d n o Andrea Fleischer judice regio civitatis Cibiniensis, an scilicet eo adhuc duceretur affectu erga eum. quo antea, dum servitorem ageret apud Stephanum Thokolyium. qui