Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

dactis iisque omni succursus spe destitutis, per certas condi­tiones potitus tandem Ali pasa, quamvis expresse iis insertum sit praeter pagos et regiones ad dictam areem ab antiquo possessas nihil Turcam occupaturum, violatis nihilominus Tur­cae conditionibus juramento Ali passae íirmatis: Pap Mező, Telegd, Belényes, Sólyomkő, Kereki, Keresztszeg, Szalonta, Sarkad, Adorján, Bajom, Sáka, Szentjob, Petrelin praeterea Bihar, Kraszna, Szolnok mediocris comitatus integros, comi­tatuum vero Colos, Doboka et Szolnok interioris potiores par­tes, Arad, Békés, Zöriny ac Zaránd comitatnum a nobis hac­tenus possessas partes ad sui deditionem armis coegere,easdem­que possidere satagunt, quae dimidiam facilae complecturit regni Transsylvaniae partem. 2-do Tributum triginta millium imperialium alias semper pendebamus, quamvis Jenő, Lugas, Karansebes, Sidovár, Béli, Deszni prius occupatae arces, ac Várad consequenter adempta, cum adjunctis provinciis essent in nostra potestate, nunc amis­sis iisdem, Székelyhida vero non pridem sancita pace cogente solo per nosmet adaequata, praespeciíicatis praeterea comita­tibus, ita ut est insertum periclitantibus, octuaginta millia imperialium ex exigua regni quae superest parte pendere jubemur; quae summa in aliis mundi partibus exilis forsitan censetur, sed nobis questu navali destitutis et pauculis intole­rabilis est, De Jenő, Várad inclitis totius ferine Christianitatis propugnaculis, adjunctisque iisdem possessionibus tacere nos jubet necessitas. De reliquis, provoluti ad pedes sacratissimae Romanorum imperatoriae majestatis, obtestamur eandem per misericordiam Christi, urgeat Ottomannum virtute pacis san­citae regiones contra juramentum jam dictum Ali passae inique nobis adem])tas restituat, tributumque ad antiquum redigat statum; quibus praetermissis privilegiorum et iinum­nitatum nostrarum restitutionem fatemur, cognoscere non possumus, quin potius quos simul et semel perituros sua nia­jestas christianique principes e faucibus liostis eripuerant, sensim sed brevi perituros videbit Europa, sed plusquam suae majestatis dementia his omnibus mederi potest, quam indu­bitata spe freti praestolamur. Datum in Castro Ebesfalva, die 7. Februar anno 1665. Nos universi status et ordines trium nationum regni Trans­sylvaniae et partium Hungáriáé eidem annexarum. (L. S.) (L. S.) (L. S.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom