Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
sese rnitti, qui et mittuntur. Consiliarii advenientes a principe, ante omnia et omnium primo lites tractantur, primo contra quosdam Unitarios, in templo Kalnok potentiam contra commissarios regni et principis patrantes; sed quia Samuel Szent-Ivanyi ex parte incti fuerit unacum Stepliano Biro et Petro Barrabos, hoc ab incto remoto, quoniam insufhciens erat in agendo Casparus Diossi. alter procurator deponit causam coram magistro protonotario. 2-do contra privatum quendam in nomine similiter privati hominis ; quia contra forum exceptio facta a parte incatti. causa ista condescendit non adjudicata praesentis esse fori. Generalis perceptor denominatur Joannes Saarossi, qui nec renuit acceptare officium, praeter solitum salarium Telekio ipsi promittente vas vini et pannum pro vestitu a principe obtinendo. Horis pomeridianis tabula celebratur. Die 3 Martii. Yariae variorum supplicationes a principe per praesidentem ad status allatae, earum quaedam praecipue quoad resolutiones principis perleguntur, quaedam vero sine earundem lectione supplicantibus restituuntur. Inter ceteras supplex libellus liospitis nostri, Andreae Olasz, unacum resolutione principis et consiliariorum manibus praesentium scriptoris assignatur, quae per Joannem Yeinhold amanuensem consularem Cibiniensem eidem hospiti traditur, relatoriis etiam per praesidentem ipsi pro futura sua cautela redditis. Sed quia informandus princeps ratione expositionis, praefecto committitur, an, quomodo, et qualiter faciat informationem, licet evidenter constet expositionis veritas: hoc ejus conscientia et eventus rei docebit. Kezdivasarhelyienses serio urgentes cannabis, per funifices Brassovienses ablati, restitutionem contra cehalem eorum praerogativam, acriter eis ab universitate resistitur. Resolutio principis et consiliariorum ad supplicem libellum Racz Gryorgyne contra Yizaknenses praesentatum, quia ad articulum, praejudicantem eis, in ea diriguntur, serio eidem per directorem et praesentium scriptorem contraitur; sed multos habens exponens amicos, ipsa obtinet, Yizaknensibus coram statibus regni protestantibus, sese a suis privilegiis, a divis quondam regibus et principibus sibi collatis, imo a moderno etiam principe sollenniter confirmatis, et sine contradictione cujuspiam coram regni statibus aperte publicatis, nullatenus velle recedere; de et super quo ab altero magistro protonotario literas etiam protestationales et contradictorias authentice extraxere. Ut de rebus quibusdam, fortalitia finitima concernentibus, serius et magis clandestine possit deliberari, ex singulis