Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
regni ad deum, conscientiam et unionem statuum adigendo, licet per etiam suffragia nil aliud obtinuerin, nisi quod jurati cives etiam in inquisitionibus peragendis, licet nomina eorum non sint inserta compulsoriis, necessario adhibeantur. Gregorius Bethlen objiciens praesentium scriptori, ipsum ad omnia compellere universitatem et per hoc tumultum excitare, conveniens accipit responsum, tali stentori bene dignum. Protestante itaque praesentium scriptore de eo, si vel nobiles cottuum, vel cancellariae alterius utrius jurati scribae in regio fundo condescendentes, inquisitionem vel etiam compulsoriis sine scitu superiorum civitatum et sedium, multo magis absente aliquo delegato civitatensi, peragere attentaverint, si quid inconvenientiae illis adveniat, illud non aliis, sed sibimet imputent. Transmissio quorundam Debreceniensium in tabula deciditur et quaedam causae cum adjudicatione parium actoris ad certum terminum differuntur. Die 9. Februarii. Continuatur lectio articulorum compilatorum; inter ceteros occurrit articulus, quibus cautum extitit, ut artifices manuterii civitatenses sua opera competente, non aequo chariore pretio vendant, sub officialium civitanensium talibus non invigilantium honoris et officiorum amissione, quem universitas moleste ferens, acriter' cum ceteris statibus per d no s Cibinienses et praesentium scriptorem pugnatur, cum protestatione non annuendi isti articulo. Rigida etiam suborta contentione ratione defalcationis portarum Saxonicalium 400, antea articulariter a statibus decretarum, incepta, interposita Medgyesiensium contra universitatem per quendam Talentinum Seraphin instantia, insulsa fit a statibus, renuentibus ceteris d ni s Saxonibus, limitatio; quo percepto, pudore patroni Medgyesienses confusi et suffusi, determinatio remissionis et defalcationis portarum, ratione locorum considerandarum, a statibus universitati committitur. Praesentium scriptor optime et vere praefatum Seraphin intitulat: ita esse eum de essentia universitAtis, ut vermem de pomo. Petrus de Szappan, regius Szeredahelviensis agere volens coram statibus aliquid, nihil et praeter sortem suam agendo, cum rubore a d ni s Cibiniensibus repellitur. Articulus de collatione tricesimae Yerestornyiensis discutiendus a statibus principi et d ni s consiliariis scripto committitur. Varadienses Tordam incolentes, ut sunt turbarum amantes et turbati de more genii semper et ingenii, laniones civilis ordinis privilegiatos cautoriate turbare satagant, sed quod obtinent, parvi est momenti et pretii. -Jurato scribae patvariae Saarpatakianae Paulo Literato committit praesentium scriptor protestationem perficiendam scripto authentice contra armaERDELYI ORSZAGGYULESI EMLEKEK. XIV. K. 24