Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
I6t59. JAN. 25. 367 mentorum Mikessianorum apud relictam Michaelis Mikes existentium per unum mag run i protonotarium fiendam; quod occasionem praebens contentioni, turpiter sese verbis proscindunt inhonestis idem Mikes et director Samuel Szentivanyi, et licet per liunc ille evocari curetur, processus tamen a statibus, rectius praesidente Banffyo et Michaele Telekio impeditur. Yiros sese liic praestant Cibinienses in privilegiis suis defendendis una cum praesentium scriptore. Hora pomeridiana lites tractantur in tabula. juratis assessoribus constitutis Gregorio Bethlen, Michaele Telekio et Clemente Mikes. Die 6. Perleguntur postulata universitatis, quae omnia ad 19.usque numerum insperato acceptantur ; licet ratione decimatorum privatorum d noru m, in sede Medgyes decimas possidentium, et expensarum praeterito anno acl cursores et alios nequissimos exactores exactarum varie impugnantur, sed audita defensione universitatis. tandem sedantur. Mittuntur postulata statuum cum compilatione articulorum, ab anno 1654. usque ad praesentem annum per Casparum Kornis ad principem, sed praefati articuli revidendi a statibus remittuntur, tandem ad principem mittendi. Variorum supplicationes perleguntur, inter ceteras Iv. Yasarhelyiensium contra funitices Brassovienses, ubi praesentium scriptor et tota universitas acriter se opponit; determinatio in crastinum differtur. Lites hora pomeridiana in tabula agitantur, quae omnes in paribus ad 3-tiuni extradandae decernuntur. Die 7. Februarii. Confiuentibus d ni s proceribus et statibus regni et proposita per praesidentem eis articulorum, ab anno 1654. usque ad anuum praesentem emanatorum et per certas personas compilatorum lectione, primum quidem in id propendent, ne perlegantur, sed acl futura comitia ob temporis injuriam et victualiurn caritatem rejiciantur; praeeuntibus tamen aliquibus ex proceribus ceterii, tandem consentitur, ut perlegantur. et perleguntur de facto. Ubi ceteris statibus contra nationem Saxonicam conjurantibus magna de certis punctis oritur contentio inter eosdem, nolentes d ni etiam Saxones recedere a suo jure. Telekius et Mikesius serpentinum erga d n (js Saxones veriticant amorem, ut vere de ipsis dici queat: In ore mel, in corde autem fel liabere, et dum dulcia Saxonibus pocula propinant, letliiferam praebere potionem. Utinam mentiar ego horum scriptor! Sed certe ex his et similibus hoc colligi saltem probabiliter posse video, ut consiliis .hunianis Trannicis inopinato solutis, ad confundendum Babylonios Jehova non paterno affectu sed judiciali severitate descendat, quod tamen deus ex sua misericordia avertat. Ampl. d n i« Saxonibus inter cetera haec improban-