Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
quis hujus status constitutionibus, hac in parte tam paternarum Yestrae Majestatis exhortationum, quam nostri mutuo ofiicii obsequiosam semper erga Yestram Majestatem ac sinceram erga nos invicem memoriam et recordationem habituros candide promittimus, humillime interim excusantes, si peravitas leges Sacratissimae Yestrae Majestati ad amussim coniplacere non potuissemus, quam ut summum post Deum christianitatis caput agnoscimus et aequissimam hujus etiam causae aestimatricem futuram non diffidimus, imo certo speramus et confidimus Sacratissimam Yestram Majestatem liumillima nostra obsequia et servitia benignis semper oculis respecturam et paternam super nos clementiam, quam hactenus experti sumus, continuaturam; quod etiam ut Yestra Majestas cordi sumere ac facere velit, humillime oramus et obtestamur; quamvis enim collata Yestrae Majestatis beneficia omnia nostra merita superare sciamus, sciamus etiam per temporum infelicitatem nullas ea recompensandi, multo minus ampliorem Yestrae Majestatis gratiam demerendi occasiones nobis superesse, metuimus tamen ne in longe pejora, imo ad extrema praecipitemur, nisi Yestra Majestas clementer promissam intercessionem promovere, ac difficultates in resolutione a celsissimo nostro Principe reverendo domino Kaszonio data expressas tollere, afflictumque hunc statum in plenam securitatem collocare dignetur. Sub qua spe Sacratissimam Yestram Majestatem cum gloriosissima domo divinae protectioni commendamus. Datum Fogarasini in generalibus nostris comitiis die 15. Februar. 1666. Sacratissimae Imperatoriae Majestatis Yestrae humillimi et obsequentissimi servi: Universi status et ordines triuin nationum regni Transilvaniae et partium Hungariae eidem annexarum. (Eredetije a raudnitzi leveltarban.) c) 1666. febr. 1—26. A torvenyek. Nos Michael Apafi dei gratia princeps Transylvaniae, partium regni Hungariae dominus, et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis : quod spectabiles, magnifici, generosi, egregii et nobiles, caeterique universi status et ordines trium