Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
174 KRDELYI ORRZAGGYfLESI EMLEKEK. lici status in Trannia non ad catholicos, sed ad ceteros aliarum religionum, reformatae scilicet, Lutheranae et antitrinitariae fuerint expeditae, tempore perlectionis resolutionis praefatae non opus esse praesentia dnorum catholicorum; sed catholici assentiri nolentes et ad proceres tunc absentes prorocantes, perlectio resolutionis in alium differtur diem. Die 18. Februarii. Status non contluunt, sed tantum certae personae delegatae, tam ex consiliariis, quam ipsis statuum delegatis, comitatuum scilicet, Siculorum et dnorum tSaxonum, qui eapropter erant ordinati et. denominati, ut tributum jam ex debito Turcarum imperatori ]>endi solitum limitetur, unde a quibus et quo ordine sumnia tallerorum 80,000 corradi possit. hac tamen cum conditione et declaratione: si limitatio illa, reportanda a dnis delegatis ]>raefatis in praesentiam dnorum statuum, certis de causis placere nequeat, salvum sit eis eandem nmtare, augere. minuere et pro ratione publici dnorum statuum boni, ut melius adinvenire et excogitare potuerint, juxta placitum et unanimem statuum consensum determinare. Die 19. Febr. Catholici status, ut sese nominant, sed falso, instantes, ut resolutio statuum ad litteras Komanoruni imperatoris datas ipsis praesentibus perlegatur, secedere coguntur, dum de et super eo a ceteris deliberetur, scilicet .an praesentes deheant esse, nec ne? Ex placito dnorum statuum deliberatur: praesentes quideni esse posse, sed velint nolint obsignandas esse litteras praeniissas et legato patri Martino Kaszoni tradendas et perferendas imperatori. Multis instant catholici de ])romovenda religione sua, secl jtauca, imo nihil obtinent. Interea tribus trium nationum sigillis praemissae litterae resolutoriae, per quas acl fucata verba verbis nihil rei continentiluis fuit resolutio. Interdum advenit praefatus imperatoris legatus, Martinus Kaszoni, per dnum praesidentem traduntur ipsi praefatae litterae, qui cum exceptione eas ad sese recipit, utpote ut paria etiam vera et authentica earundem litterarum ipsi tradantur; cum ipse non cursor tantum et litterarum lator, sed etiam plenipotens Komanorum imperatoris legatus sit. sciat continentiam litterarum, possitque sese legationi sibi commissae convenienter accommodare, secus eum nolle absque praefatis paribus litteras dnorum •statuum ad dnum suum clementissimum perferre. Volutis itaque mente sana volvendis, placet dnis statibus extradari paria, quibus promissis Martinus Kaszoni ]>raemissa admonitione dnis statibus valedicit et sese trausferens ad destinatum hospitium Hungariam versus iter ingreditur. Die 20. Febr. Dni delegati reportant limitationem tri-