Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
ris dnis delegatis per voces concluditur: liat remissio, quibus interea, signanter groso dno Paulo Beldio inter datam voceni suani, sive suffragium contraria immiscente. scilicet extare de ablatione tricesimae generalis dnorum statuum congregationis articulos. non posse itaque partialem congregationem dnorum statuum illum articulum tollere et sic remittere eandem tricesimam dnis Cibiniensibus, aliquot Siculis etiam pedibus in eandem in gratiam grosi dni Beldii, euntibus sententiam; sed victi a ceteris, generaliter concludentes debere fieri resignationem, sub conditionibus tamen in donationibus prioribus, quae in vigore relictae, punctatim expressis; et sic advocatis dnis judice regio et ceteris delegatis, eadem conclusio ratione resignationis tricesimae in papyrum, imo articulum relata, perlegitur. (A lapszelen NB.): Quantum autem et privatim et publice sudaverit ampl. dnus judex regius Cibiniensis tam per sese, quam per alios in reobtentione istius tricesimae, certe vix quispiam effari potest; nec quisquam dnorum Cibiniensium (absit detractio et contemptus cujuspiam) eandem obtinere praeter suam amplitudinem potuisset, quod praesentium scriptori notum existens a primordio secreto motionis istius rei, rem conscientia mediante testatur ita sese habuisse. Tandem tinitis finiendis et obsignatis solito de more per dnos praesidentem et protonotarios magros articulis, valedicitur celsmo principi, et sic pro nunc finaliter solvuntur comitia. (A nagyszebeni leveltarbol.) b) 1665. n ov. 8—14. A torvenyek. Nos Michael Apafi die gratia princeps Transsylvaniae, partium regni Hungariae dominus, et Siculorum comes, etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis: quod spectabiles, magnifici, generosi, egregii et uobiles, ceterique universi status et ordines trium nationum regni nostri Transsylvaniae, et partium Hungariae eidem annexarum, in partialibus eorum comitiis, ad diem 8. mensis Novembris anni domini 1665. in civitatem nostram Albam Juliam ex edicto nostro celebratis. congregati, exhibuerunt nobis et praesentaverunt quosdam iufrascriptos articulos, in eodem conventu communibus eorundem votis et suffragiis, parique et unanimi consensu conclusos. Supplicantes nobis humilime, ut nos omnes et singulos eos articulos, omniaque et singula in eisdem contenta, ratos, gratos, et