Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

alioquin noii: quod si acceptent dni status, bene (jiiidem, sin minus, retineant pro sese ejusdem proventus reditum et con­tentent, ut melius norint, fulgidam portam Ottomanicam. Intervenere ista: 1. Lapsus discursuum ad aliena et privata. 2. Promissio equi ampl. dni Melchioris Stockardt, villici pro nunc Cibiniensis, ex relatione gnrosi Micliae­lis Donat, agasonum magistri a celsmo principe auferri curati facta. 3. Discursus de eo, Gallum contra Portugallos adjuto­rium promisisse Hispanis, imo etiam praestitisse, ipso etiam Portugallo ad manus habente Anglos ; quae omnia inter pran­dium late et fuse disputata. Scriptorem praesentium preme­bat morbus ex pede dextero. Praeterea nihil singulare inter­venit, nisi inter coenam varius per dnum Laurentium Topf­felch de Italis, praecipue Yenetis et Padoanis discursus, ut de Gallis Parisiensibus. Cetera, quae intervenere, notatu digua non sunt, excepto, quod nequiter reforment in Hungaria ini­quissimi diabolicorum Jesuitarum pulli, comites, barones et ceteri pontiticii; liic excellunt vetus canis, palatinus Prancis­cus Veselyeni, jamjam ad fores Tartari properans et Fran­ciscus Rakoczi a veritate desciscens et in os orci sponte sua una cum matre sua, Sophia Bathorea, ruens. Deus det eis animum resipiscendi. Die 10. Novembris. Summo mane comparent dni consi­liarii, ceterique delegati statuum competenti in loco sufhciente numero, peractisque sacris de hesterna materia tractant, praemissa ante omnia repetitione per grosum dnum Joannem Bethlenium hesternae verbalis propositionis; rem serio viden­tur aggredi multum inter sese modo mussitantes, modo sten­torizantes, donec id ipsis placet, ceteris punctis ulterius dila­tis, tertium primo ventiletur, scilicet punctum ratione proven­tus Varadjaiensis ex venditione salium provenientis, in prae­fatae diei notatis speciiicati; ubi deliberatur, sine ulla excep­tione assignentur salisfodinae et portus Varadjaiensis unacum proventibus celsmo principi, qui juxta promissum in articulis Radnothiensibus specificatum, ante omnia pro contentatione portae Ottomanicae assignet annuatim statibus pro con­tentatione portae Ottomanicae talleros imperiales 20,000 declaratione illa expuncta: si creverit alte proventus idem, sua celsitudo teneatur aliquid superaddere, non ut articulus continet, sed ut quidam sinistre interpretantes, nimis curiose« intimarunt suae celsitudini, ut dicitur Hungarico proverbio, sub bove etiam vitulum quaerentes. Sed antiqua ad id deve­niatur varia et quamplurima contentione inter dnos consilia­rios. signanter grosos dnos Bethlenium et Paulum Beldium de eodem themate diu habita.

Next

/
Oldalképek
Tartalom