Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
lieet iteratam habuerit clsmi principis resolutionem, pariter •et statuum in comitiis Albensibus legitime emanatam, de et super quibus 16. commissiones tulerit principales ad praefati comitatus officiales, non tamen ei satisfactum fuisse ex bonis ingrati illius cuculli. Eapropter dupli et omnium expensarum refusio executione mediante per scribas cancellariae majoris, vel minoris, non obstante ullo juris remedio, fienda, ^erio et severe decernitur. Juste certe ! Utinam sic omnia ! Ad instantiam praeteritis diebus factam statuum celsmus princeps promittit receptionem curae proventuum portus Varadjaiensis ex salibus et universarum fodinarum salium et pensionem pro portae contentatione inde sine ullo defectu imperialium 20,000 non ultra. Gratias agitur a statibus celsuio principi per Stephanum Petki et Dionysium Banffium. Decernitur restitutio bonorum generosi Grabrielis Yitez, captivi apud Tartaros, a dnis Bistriciensibus generoso dno Paulo Beldi restituendoruni et ab eodem in redemptionem praefati affinis convertendorum. Litigare cupiens Franciscus Belyenessi, tricesimator Tortzvariensis, cum judice et senatu Coronensi, licet multa utrinque rancida prolata fuerint verba, tamen ad instantiam, vel potius clamorem renuentium assumere talia dnorum Siculorum et Saxonum procedere nequit. frustra liac in parte verba quam plurima praefecto et directo •evomentibus. Perleguntur tandem ad multum clamorem praecipue praefatorum dnorum statuum articuli ac mittuntur per gro-um dnum Stephanum Xalaci, aulae magrum ad celsmuiii principem perlegendi; qui perlecti et duobus in locis correcti per eundem remittuntur, et solito de more obsignantur, subscribunturque ab illis, quorum intererat ea praestare. Valedico aliquot dnis consiliariis ex commissione ampl. d. judicis regii Cibiniensis, qui etiam salutant suam amplitudineni. Protestationem et articulos extrahendo a protonotario Joanne Ivendi, sumtoque prandiolo, valedicimus loco illi inepto Hadnoth, non tamen omisso : dno Bethlenio valediximus ; pro executione quorundam arestantiiim scribas impetravimus et ratione sartoris extra-cehistae Vizaknensis advenae unum ex servitoribus, referendae certae et placitae resolutionis ergo, hac de re penes dominum Joannem Bethlenium reliquimus. Cetera vel in articulis continentur, vel indigna sunt notatu. Summa hic omnium comprehensa est. Fraudulentia Siculorum deprehensa imponitur melior et pluribus cum personis militandi ratio. Bakociana ad postulata sua, cum talia sunt, ut traditis illis ipse etiam tra-