Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

134 ERDELYI ORPZAGGYLL^SI KM.LKKEK, omnia, quaecunque agat, inscio imperatore et ex proprio cerebro contra nos agere. Hic adclit animum nobis Paskous. ue dormitando bona nostra publica negligamus, suis in scri­ptis referens, praefatum etiam ablegatum Germanicum dormi­tationem et neglectum celsmi principis valde accusare. Cetera sordent, sunt enim propriae laudes Paskoanae. Instat Joannes Domokos ratione bonorum quorundam pecuniariorum, pro redemptione fratris sui Petri Domokos. Tartarico captivio subjecti Coronae depositorum et per Ste­phanum Bardi ex assecurativa principis commissione sub praesentia in patria nostra misella Ali passae ad contentatio­nem portae Ottomanicae ablatorum, fiat aliqua determinatio. unde illorum refusio expectanda, cum ex resolutione celsmi principis et determinatione statuum sub et in comitiis Sespur­gensibus proxime praeteritis facta constet, refusionem eorun­dem promissam fuisse, possit tandem reducere suum ex capti­vio barbarico fratrem. Hic accusatus Bardius, quod ex illis, ut et aliis bonis plurima in proprium convertisset usum. excusat sese Coronensibus, sed illi reponentes, ex sese uemi­nem fuisse perceptorem, sed solum Bardium, datur occasio condendi articuli de talibus bonis investigandi et controver­siae eapropter emergendae in comitiis proxime futuris ante omnia finaliter decidendae. Re et difficultate per fautores suos licet sopita, tamen adhuc in scenam producitur Stephanus Alvincius, ubi mire a plurimis, signanter vero a quodam Siculo Haromszekiensi vexatus impudens homo, ut est mos pontificiorum, nihil tamen erubescit. De prima propositione principis, id est de tributo impe­ratorio, serio discurritur, sed male; terna enim computatione deprehenso pleno, imo excedente etiam numero tributi, si scilicet restantiae serio et diligenter exigerentur, consiliarii tamen a singulis portis 15 fiorenos exigendos esse concludunt assentientibus comitatuum et Siculorum delegatis. Sed ubi ex terrore ampl. dni sedis judicis, respondere non valentis, imo statim annuere volentis, factarn post aliquam resolutionem (vulgo vocem vocant) judicis primarii Brassoviensis contra consvetudinem hactenus legitime observatam, conscientia et honestate coactus ego debuerim universitatis (cujus plerique delegati tantum ex vilioribus erant ordinati) vocem et senten­tiam sollenniter proferre, promissionem tributi noviter exi­gendi decreti prorsus denegavi. cupiens exactionem restantia­rum, praecipue in comitatibus et urgens tam summam Saxo­nicae gentis paupertatem. quam instructionem de non assen­tiendo hac in parte tributo noviter promittendo. Ubi, audita

Next

/
Oldalképek
Tartalom