Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

cationi et tractationi causarum, difficillimum existimante ut ratione privatorum quorundam causas contra alios movendas ceteri etiam hic delitescant et expensas faciant: de quo quid concludatur, sequens forsan dies certo indicabit. Die 4. Convenientes dni status, nihil aliud agitur, nisi quod de eo discurritur: requiratur celsmus princeps humilem per instantiam, ut ceteris causis in aliud tempus rejectis, sal­tem eae tractentur, quae in quarto membro vel propositione suae celsitudinis continentur: de cusoribus falsarum moneta­rum et qui argento vivo ac auro adhuc in materia pulverali existente negociantur, regnum defraudando ; sed celsmus prin­ceps non annuit, necnon mandat, ut matutinis horis res regni, pomeridianis causae tractentur. Solito de more Benedictus Hedri pridem incorporatus, nequam pontificius canis filius, natione vereshasu toth stentorea voce quamplurima evomens indisposite, tandem carpitur ab altero vic.ecomite comitatus Tranniae Albensis Stephano Szeki, ne sine constitutione et scitu comitatuum tam impudens in medium prosiliens, agat eorum nomine, non enim lionori sibi hoc futurum. Horis po­meridianis, in certam domum praesidente, prothonotariis et assessoribus convenientibus, causae discutiuntur, excepta causa generosi Gregorii Kun, liscales praecipue ratione possessionum publicatarum, et multi absentes tam per sese, quam per pro­curatorem in sententia per non venit convincuntur. Nulli ho­rum ita condoleo, ut Nicolao Istvan conpatri contra Grego­rium Kun per non comparitionem convicto, praeterea etiam ipso adhuc captivo existente, ratione scilicet redemptionis pro eo ab alio praestitae. Inter discutiendum causas judices inte­rim Baccho indulgent, praeterea etiam sat madidi existentes. Abusus sane Hungaricae nostrae nationis est! Cum sobria mente sint litigia causantium summa cum consideratione dis­cutienda, seculo tamen nostro praesenti Trannico, ut videre est, perversis in moribus, aliud et contrarium sentiente. Yix per bihorium causarum duravit discussio. Die 5. Novembris. Hac die ne quidem conveniunt dni status et regnicolae, sed quilibet privatis vacando totum diem inaniter, plerique insuper etiam compotationibus transigendo. Summo mane in hospitium nostrum conveniunt dni delegati universi­tatis, de postulatis ex parte nationis suae corradendis, proxime praeterita tamen die a nobis Cibiniensibus jaminrudi materia (restante tantum politione et consensu) omnibus iisdem legi­time excogitatis et minutatis. Adfertur certo rumor de legato imperatoris Romanorum cum integra plenipotentia ad princi­pem, imo forsitan etiam status adventante. Domum redit ma­gister horologiorum Cibiniensis bene potus. Per quem misi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom