Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

I 663. OCT. 263 defunctum peste! Per exiguum enim temporis Constantino­poli plus quam 200,000 / horum esse demortuos. Oh uti­nam omnes Turcae! (itt eqy fel ilres lap.) Die 13. Decembris convocata in senaculo nostro cen­tumvirali concione proponitur et denunciatur: quatenus illr­mus princeps Micliael Apafti etc. gratiose, praememoratis omnibus nostris perpessis incommoditatibus, afflictionibus, injuriis, summisque gravaminibus clementer voluerit eisdem mederi hac ratione ac modo : 1. Ut per continuos annos quatuor una cum sede no­stra immunes simus a solito censu. 2. Heltenses vero ob summa, quae in hodiernum diem unacum incolis montis Scti Michaelis ob Turcarum ibidem existentiam patiuntur, gravamina, immunes sint a censu per integros annos octo. 3. Quandoquidem deus generosum dnum regium judi­cern in peregrinis oris voluerit ex hac mundi miseria ad se recipere in aeterna tabernacula, voluerit sua celsitudo prin­cipalis alium in ejusdem optime meriti d. Johannis Lutsch R. judicis locuin eligere, elegeritque gratiose ac clementer generosum dnum Andreani Fleischer, juratum hactenus ci­vem optime meritum in republica hac nostra hactenus per varios, multosque annos aftlictissima. 4. Civitati quatenus contulerit clementem per donatio­nem illrmi principis feudale bonum Kertzense, portionesque praediales seu feudales Szeczell, Orrlat et Schima, quae olim per Rakoczium a feudis D. Sept. Jud. erant avulsa. N. B. Haec illrmi principis muniiicentia opera Gr. D. novi regii judicis Saxonumque comitis spectatissime nutu tamen divino urbi nostrae acquisita est. Faveat principi, R,. Judici, urbi, totique Saxonicali nationi divina majestas. Lar­giatiu* post tot perpessas anxietates ac afflictiones nobis om­nibus auream, exoptatissimam, almamque pacem. Fiat! Fiat! Die 16. Decembris sua illrma celsitudo principalis exit urbe, relicta hic illustrissima dna dna nostra etc. cui sequente forma exhibuimus assecuratorias sub hoc signo: In Medgyesch autem una cum castris Turcicis commo­ratur usque in sequens annum 1 6 62. Die 9. hujus investatur generosus dnus Andreas Flei­scher novus electus R. judex Cibiniensis. Die 13. illustrissimus princeps transmigrat ad Seges-

Next

/
Oldalképek
Tartalom