Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
216 erdelyl orszaggyulesi emlilkek. obtinendo quartirio Cibinii in domo cujusdam orpliani, a tutore dno Melchiore Stuckardt. Dni status discurrentes de possessionibus Kemenyianis, de iisdem fert nuntium dnus Betlilenius a celsmo principe et sic exire jussis iis, quibus illae collatae sunt a sua celsitudine, scilicet dnis Stephano Petki, Joanne Daczo, Erancisco Lugassi et ceteris adjunctis, deliberatur : quia omnes praeteritorum aliquot annorum taxae pro portae Ottomanicae contentatione et eliberatione ex Tartaria quorundam dominorum regnicolarum captivorum a statibus ordinatae restant in illis Kemenyianis possessionibus, nec exiguum regni proventum princeps Joannes Ivemeny miserrime exstinctus unacum filio suo adhuc superstite, Simone Kemeny dilapidarunt, quibus illa bona collata sunt, de et ex iis de omnibus fiat contentatio a modernis possessoribus. Deliberatio possessoribus satis ingrata! Multum hic agentibus et persuadentibus Joanne Kendi et Francisco Maxai. Iterum sollicitat quartirium per praefatum servitorem magcus dnus Georgius Kapius. Yarie vexati jobbagiones dnorum septem judicum Saxonum Szaszkereszturienses, Meseienses et Miklostelkienses, licet in omnibus eos sublevare nequiverimus, iteratis tamen supplicationibus in multis apud celsmum principem eos adjuvimus. Solito de more contra varios rancorizat Stephanus Kun, homo certe impius et cauteriatae conscientiae. Articuli incipiunt purificari et etiam condi, qui nondum erant conditi. Lectio catalogi praefati continuatur. In coena sumus convivae magci dni Georgii Kapii et bene tractamur, ubi magcus dnus ratione quartirii Cibiniensis categoricam, sed cupitam obtinet promissionem a dno Melchiore Stuckardtio. Supplicante comitatu Hunyadiensi statibus et celsmo principi, ne aliquod damnum illis inferatur nescientibus constitutionem de administrandis salibus ad portum Yaradjaensem; a celsmo principe hanc obtinet resolutionem, ut usque ad diem pentecostes fiat et effectuetur administratio salium sub poena in articulo expressa. Die 2-a Martii. Franciscus Sebessi ebrius instans coram statibus, ut supplicatio ejus ratione Benedek pagi celsmo principi mittatur, missio ejus, svadente etiam magco dno Georgio Kapio per me dnis Saxonibus, ab iisdem impeditur; eapropter importune garriendo contra dnos Saxones, a me importunus nequam inopinato sedatur. Denominatur adjunctus Stepliano Fabian et Joanni Domokos perceptor Saxonicus ex senatoribus Cibiniensibus. Res ardua intervenit, scilicet 5,000 tallerorum (ut referebatur) in porta Ottomanica a pie defuncto dno regio judice Cibiniensi, Joanne Luts, Stephano Yaradi et Yalentino Szilvassi in praejudicium regni inter