Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
214 erd&lyi orszaggyctlesi eml&kek. quod parvis prima limina scliolae tractantibus turpe (interim naturale) significat. Die 28. Februarii. Altera vice mittitur a statibus supplicatio regnicolarum extra regnum et in fortalitiis Trannicis praesidio Germanico munitis existentium cum instantia dnorum statuum. Petrus Budai insolenter instat ratione remissionis alicujus particulae 600 tallerorum et promittit dimidiam partem: quod difficulter obtinet, Benedictus Hedri promittit triticum pro dno comite Tokolyi tantum faciens, quanta summa imposita erat ei, scilicet tallerorum 1000, sed liactenus nec hoc modo quicquam obtinet. Infestantur ambo Nadudvarienses et ceteri adjuncti ratione possessionis, quam quidem ipsi nunc possident, sed olim principissa Barcsaiana possedit, quae plurimam summam debet dnis statibus. Ergo vel refundenda, si possidere eam velint, vel vero occupanda possessio. Supplicat consors generosi dni Stephani Apafi, pro eodem eliberando, sed durus est sermo, durum postulatum; quapropter, nisi extraordinarie, nulla spes ejus eliberationis. Iteratis vicibus mittuntur ad celsmum principem dnus Andreas ITghronius et Georgius Bodonius pro dnis consiliariis, qui sine [mora] sese praesentant. Petrus Samarjai exhibet quietantiam de datis pro portae Ottomanicae contentatione centum aureis. Resolvit sese princeps, dent operam de extraducendo ex regno exercitu Germanico et ne sese immisceant rebus, regno noxiis ; bonis sub conditionibus poterunt redire et habebunt gratiam. Katione eorundem bis mittuntur Andreas TTghronius et Franciscus Maxaius et relationem bonam adferunt; receptionem eoruni in regnum, honoris restitutionem, ut et bonorum, exceptis iis, quae cum jure regio legitime cuipiam collata fuere, ita tamen: si quis plus impetrarit, quod juxta articulos poterat impetrare, inique et potentiose fecisse statuitur. Praefectus Gyulafianae per supplicem libellum instat pro domina sua, ut aliquid remittatur de imposita summa mille imperialium, quod identidem sollicitat iteratisque vicibus, sed quia semel jam scriptum erat, non potest mutari decretum. Ignatius Szentpali similiter supplicat de remissione dimidiae partis impositorum 200 tallerorum, sed non habentes fidem expositioni dni status, depositio eorum categorice adjudicatur. Discurritur de termino administrationis impositorum pro portae Ottomanicae tallerorum, quem diem paschates constituunt, poenam autem nondum certam, alii convictionem in depositione duppli, alii vero bonorum amissionem et similes poenas statuentes ratione eorum, qui impositam sibi summam ad justum tempus non administraverint. Ex articulis jam coeptis condi, si haberi possint, describendis et