Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

170 ERDELYI ORSZAGGYULfiS! EMLEKEK. mum eiusdem recte intelligimus; videmus vestram dnationem nondum de pace inter duos potentissimos imperatores iam conclusa esse informatam, nos quoque longiores, fatemur, sperabamus fore tractatus, sed ante paucos dies, dum iuxta Claudiopolim fixa haberemus castra, tam nobis, quam passae Kuczugh celeri cursu transmissa sunt a supremo vezerio ex porta Othomanica mandata, in quibus obsidionem urbis sol­vere iubemur, quamvis enim antea potestas data fuerit Ali passae totius tractatus finiendi, consilio tamen mutato ibidem iam definitam et conclusam esse pacem sciamus, Kuczugh passae autem in literis ad ipsum datis sub poena capitis est iniunctum, ne pacem iam conclusam violare praesumeret; cui tam nos, quam ipse morem gerentes huc transtulimus castra, nec praetermisissemus haec omnia illustrissimo domino commandanti Claudiopolitano revelare, verum ex rebus ante­actis suae dnationis mente perspecta, parvum fidei scriptis nostris adhibitura fuisset, maluimus quocirca, donec a suis superioribus rem totam intelliget, silere, superveniente itaque praesente occasione noluimus a vestra dnatione eadem celare, literarum supremi vezerii hac de re nobis missarum (rei luci­dius iutelligendae gratia) partem in latinum idioma transla­tam inclusive transmisimus. Cum itaque iam diu optatam deus concesserit pacem, cur vestra ill m a dnatio unacum sibi subiectis longam in Transylvania debeat trahere moram, ne­cessarium non videmus; nos ex parte nostra et Ivuczugh passa tam praesidiarios suae m tti s milites, quam eos, qui unacum eis in urbe et arcibus iis sunt, de armistitio, donec ordinantiae a sua m tt e supervenerint, assecurare parati sumus, easdem intra paucos dies affuturas gnari, ut anuona antea congesta domini praesidiarii interea se alant, necessarium est, velimus — nolimus enim fatere cogimur aestate praeterita per numerosissimum Ali passae exercitum magna frugum parte absumpta, ab eoque tempore per praesidiarios aliosque utrius­que partis milites, quod reliquum erat, plane esse consum­ptum, ita, ut nisi imminens succurreret messis, fame omnibus in hoc regno esset pereundum. Literas vestrae dnationis revd m o dno eppo confestim transmittemus, eundem breve reversurum sperantes. Interim vestram quoque dnationem ac dnos officiales praesidiorum reciprocam de damnis minime inferendis trans­missuros assecurationem nihil dubitamus, cui de cetero felices successus precamur et manemus amici. Ex castris in campo Keresztes positis 9. Julii 1662. Michael Apafi m. p.

Next

/
Oldalképek
Tartalom