Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

sed sufficientes regni magnates quomodo quibusque conditio­nibus (nempe iusta Ziglizianas) pro victu factum sit, non igno­rant. Sed quod menni tantum particulare spectat, iuramen­tum una cum meis celsmo principi praestiti, in cuius fidelitate constans, nec minis perterrefiam, nec ullo pacto retrocedam. Consuleant quos debent consulere magci dni, mei enim princi­pals non procul absunt; interim nec ruinam nec desolatio­nem buius districtus exopto, dummodo obligatum proviantum praesidiariis non impediatur, imo ordinate alimenta, de qui­bus hinc tria seu quatuor milliaria distantes pagi et vici satis abundant subministrentur, praecipue dum justae exponuntur petitiones, sic excursiones removentur, quae nonnisi neces­sariae praesenti tempore permittuntur; nec usque adhuc ap­paruit quod aliena bona retineantur, et si aliquid sub sigillo occlusum est, urgenti absque necessitate non appropriabitur, quam tamen deo favente non tarn cito spero adfuturam. Quocl deinde homines christianae gentis obnoxii gentilisque populi fautores castigentur, durum nulli unquam fore arbitrarer, imo tales aliquando impunitos non relinquo, ne iustitiam cre­dant semper dormituram. Sed quam maligna illorum delenda caecitas, quorum cliristianos paganis non pudet equiparari. Adducant illi a Germanis conculcatos nobilium ordines, tru­cidatam seu in aeternum captivatam regni plebem, exustam provinciám. 0 miseram amicorum conditionem, quibus summa adiudicatur barbarie, tritico, farina, bovi, et ultima stipulati penuria, iis uti, quae tantum natura ad vitam sustendandam decrevit, dum paganis rninimo ipsorum nutu ad illorum adim­plenda expostulata abunde satis consuleantur ; civium opes et substantias ex urbibus extorqueat Turca, filios vestros perpetuo vinctos compete in exteras regiones extrahant bar­bari, incendiis, rapinis, captivitatibus, domos, templa, regnum depopuletur schyta, quod ab huiuscemodi facinoribus pro­fecto abhorret christianos, nec talia christianam mentem us­que adeo cogitasse compertum est. Non ergo in talia horrenda mendacia inconsiderate praeci .... Yerum hoc tantum inaudi­tum, detestandum inhumanumque invenio, ulla sine causa no­stros ämicos, vel qui saltern deberent esse, severis ordinationi­bus indicere, iubere, cogere, ut milites pro bono tantum totius christianitatis in hoc regnum immissos profiigent, captivent, atque ad illorum ultimam pernitiem pervigilent. Sed ad damna nostra consurgite ! beneficii immemores, Christiana auxilia a Yris Magcentiis ardentissime expostulata, delete ! agite ! sic enim alia in aliis vestris necessitatibus vobis ipsis auxilia comparabitis ; sic enim augustissimum imperatorem promissa expeditione pro Fogerasini et aliis ab inimici communis ag-

Next

/
Oldalképek
Tartalom