Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
esse apud celsissum principem, eum etiam esse ex eorum numero, ideo postulat, si comperiatur eum illum esse, ut puniatur, si vero insens fuerit, poena in delatorem transferatur. Fransciscus Maxai certis rationibus excusat nobiles in arce Deva delitescentes et difficulter auditur, praecipue quod Stephanum Kopasz excuset ratione litterarum ad sese datarum, ne comitiis appropinquet, alioquin per Kucsuk passa moriendum esse sibi; petitur ut scriptor litterarum denominetur, sed obticetur. Dominus Bethlenius deponit officium cancellariatus et sigillum restituit regno Kemenyianium, non annuente principe et dnis regnicolis. Supplicat Joannes David sese non esse idoneum, quod officium kapitiae peragat Constantinopoli, ideoque multis quidem obstantibus, sed etiam quibusdam causam suam promoventibus tandem petita obtinet. Thomas Prinnyel ratione diffamationis notam importando evocatus a Michaele Kalnoki, absente eo, proponitur contra euin per Szentivanyium procuratorem, sed certificatus celsmus princeps cum indignatione fert quasi cum despectu sui hoc esse actum. Supersedet Micliael Kalnoki, excusando sese; primum punctum dnorum Saxonum difficnlter ferunt nobiles, ratione ingyen gazdalkodas, quartely, et postalkodas, interim tamen articuli ea de re cuduntur, Lugossi Ferencz rem postarum iniquam in bonum Saxonum bene exponit. Nequam canis filius Pusis (sic!) Joseka quendam Saxonem rusticum suspendens dnos Meggyesienses corarn dno reverendo foedis verbis excipit et vix non debitam poenam luit. Simon Sztojka supplicando petit Szentpeter a Barcsai principe sibi collatam, itemque relicta nequam hominis Bondokezii ratione Csekelaka contra Andream Ugron; supplicant etiam alii ratione diversorum, sed nil obtinent. A celsmo principe loco Joannis David denominatur kapitia Ladislaus Thuri quod jugum an excutere valeat, tempus indicabit. Sat turpes fiunt contentiones a dnis regnicolis vix dignae notatu. In coena fui apiul dnum Christophorum Kalman et Pasko, praesentibus Ladislao Thuri et Sigismundo Kovacs. Die 19. Martii. Bis convenientes aliqui tantum ex dnis regnicolis, ceteri sese abstrahunt, potationibus vacando et aliis rebus inanibus et sic nihil hac die concluditur. Fui in hospitio dni Nicolai Zolyomi, aliquas justas vini generosi unacum dno Michaele Vasarhelyi, amico veterano hauriendo et variis de rebus discurrendo. Et sic dies iste frustra transigitur. Die 20. Martii. Convenientes dni regnicolae, multum temporis consumunt in contentione, dni Saxones contentari cupientes ratione summae maximae in redemptionem regni