Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
Siculorum, qui qualiticantur et post perlectionem eorum additum 6-tum punctum Siculorum a ceteris statibus non approbantur, delentur. Interveniunt etiam dnus Joannes Bethlenius et Nicolaus Zolyomi. Postponuntur omnia et discurritur de sedandis turbis et pace resarcienda, occasionem dantibus litteris Simonis Kemeny et sacerdotis nequam supra nominati. Deliberatur, qui non praestiterunt homagium ad fidelitatem celsissimi principis, praestent, alioquin non obstante praerogativa nobilitari, captivandos et puniendos esse. 2. Ex superabundanti semel pro semper adhuc vocandos esse regnicolas dissentientes et periculum patriae foventes, rationem reddituros factorum, qui si sese expediant, gratiam illis non esse denegandam, si vero venire negligant, tanquam apertos patriae hostes in nota perpetuae infidelitatis condemnandos hac cum declaratione: celsissimus princeps insciis et invitis dnis regnicolis nec gratiam illis dare queat. Sollicitant dni M.-Yasarhelyienses dnos regni de abducendis Turcis ex civitate eorum, nil obtinent. Quorundam nobilium Farkassiorum jura possessionaria falso impetrans Georgius Therei a principe remittuntur haeredibus et a dnis regnicolis etiam approbatur; male placet patri Thereiorum. Quoddam jus possessionarium conferens princeps Barcsaius Georgio Lazar, quae tandem princeps Kemenyius Stephano Lazar confert, relicta instat, remittatur, sed nil obtinet, relegatur ad juris prosecutionem. Caetera vix digna notatu. Die 15. Martii. Scribuntur litterae Bethleninum, Claudiopolim, Szamosujvarinum, KSvarinum et in alia loca ad regnicolas, qui nondum consensere cum ceteris, imo patriae perturbationem fovent adhuc, quae mittuntur ad dnos consiliarios revidendae et iterum remittuntur ad dominos regnicolas, quibus per Blasiiun Szentkiralyi et Franciscum Dallyai pariatis obsignantur, dato inscripto die 16. Martii. Perleguntur postulata statuum in unum corpus redacta et mittuntur ad celsissimum principem per Joannem Nenies; mittuntur etiam supplicationes quaedam ad suam celsitudinem, nominanter relictae Greorgii Lazar et cujusdam nobilis per Yolfgangum Tserei nequam et superbum hominem, Saxonibus foedissime inimicum et ejus servitores turpiter vexati. Perleguntur litterae dnorum M.-Vasarhelyiensium, ubi exponunt sese misere non tantum vexatos, sed etiam combustione unius per Turcas plateae malum ipsis illatum esse. Proh dolor! Perleguntur 4 puncta ex propositione clsmi principis, sed non discutiuntur. Et sic frustra tempus transigendo, quisque repetit hospitium suum. Die 16. Martii. Quia postulata dnorum statuum discu-