Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

vezerii supremi non explicantur. Perleguntur per Joannem Kendium alterum protonotarium interpretationes literarum Turcicarum, quae in alia sunt papira relatae. Interveniunt literae Memhet Kucsuk passae hungarice Marosvasarhelvini emanatae vix humaniter, secl barbare scriptae, et ad dnos regnicolas directae, quae etiam perleguntur; ubi mirantur dni regnicolae clementissimas esse (?) literas imperatoris et supremi vezirii, hujus autem inhumaniter scriptas, multum de et super eo etiam discurrendo status, quam profuse vivat iste nequam passa, et nisi obviam eatur ei, non posse ferre ejus furorem et nequitias, de quibus etiarn insertum erat reso­lutioni ad litteras supremi vezerii missae. Adfertur rumor in­gratus: militum Germanicorum 4000 Kolosvarinum praeter ibi praesentes 1300 et Szamosujvarinum 2000 quovis momento ini­minere; quamobrem praesidens dnus Thomas Bassa instituit questionem: an expediat educi militem Turcicum, nominanter Kucsuk passam cum ceteris, ut instatur in resolutionibus ad imperatoris et vezirii supremi literas datis, hoc rumore audito, non existentibus paribus dnis regnicolis resistendo Germanico exercitui. Expedite respondet Nicolaus Miko, in finibus regni ex parte Hungariae debere delitescere Kucsuk passam cum suis militibus, ratione impediendae incursionis in patriam nostram Germanorum, hac enim ratione his sic impeditis, quicunque sint Germani fortalitiis patriae nostrae inclusi, interclusis victualibus sese ultro dedituros. Addit dnus regius judex Cibiniensis Andreas Fleischer jam pror­sus exhaustos esse ubique dnos Saxones, itaque certe jam ultra Turcas non posse, nec velle alere: imo ruinae Tranniae jam per aliquot annos continuatae nunquani ullo modo authores fuisse dnos Saxones, tamen eos tetigisse pericula, et summa 250,000 tallerorum redemisse patriam etc. Quod moleste ferentes quidam ex dominis nobilibus, alter protonotarius, Martinus Sarpataki et Nicolaus Miko ; inter cetera acriter contendit contra eos dom. regius judex, ita ut deficiant rationi­bus praefati nobiles et nonnisi blaterent tandem, ne tacere videantur. Mittitur Stephanus Kun a dnis regnicolis ad cel­sissimum principem, ut qualilicentur replicationes ad impera­torem et supremi vezirii datae. Mox remittitur idem a sua celsitudine cum resolutione : non esse opus qualificatione reso­lutionum praefatarum; quandoquidem sine mandato impera­toris et vezirii snpremi, vel Ali passae ex finibus Tranniae nec in fines a parte Hungariae, unde Germani et latrones Hungarici irrumpere solent in Tranniam, nullatenus exiturum Kucsuk Memhet passam cum militibus suis: praeterea usque dum resolutiones ad imperatorem et supremum vezirium

Next

/
Oldalképek
Tartalom