Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

niri debeant, pro egenis quis solvere debeat, eoruin jura quis et qualiter occupet, quo processu iustituat etcetera. Quibus tamen perlectis praesidens tradit dómino Tholdalagi Mihály, ut deportet eosdein aut approbandos aut confirmandos, qui cum comitaretur a nonnullis tota diaeta Marosvasarhelyiensis exhalavit. Xos autem accedentes ad palatium principis dum ambigeremus, egressus a principe dominus Tholdalagi ibi­dem a principe in palatio dixit: ő naga kegyelmességét ajánlja s ebéd után az articulussokat megolvassa s kiadja. Hoc audito redeunt quisque ad sua prandia, permulti tamen cir­cumspectant in foro, quia exercitus Transalpinenses 2000 kurtani tunc transibant per civitatem satis sordidi ac laceri. Lugendus tamen vestitus quorundam erat muliebris, amphi­mella vulgo Ködmen gerezna id est eine Kirschne vocatus per rapinam cum Tartaris in hoc regno nostro acquisitus, qui­bus transeuntibus et nos prandemus. A prandio accedimus ad palatium principis ibidemque militiam eius intuemur, Turca­rumque pompám, qui hospitium principis accedentes, ipsi iancsarones circumstipant ipsum principem plus minus quin­genti. Insequuntur autem a tergo eundem, passam et Mustaí­fam beeghum equites egregii plus minus quingenti cum mu­sicis suis. Eo ergo ordine exeuntes civitatem exeunt usque ad Nyárádtő ibidem pernoctaturi. (Frank eredeti jelentése. Szász nemz. levtár). c) 1658. nov. 6. A törvény czikkek. Xos Achatius Barcsai dei gratia princeps Transylva­niae, partium regni Hungáriáé dominus, et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significan­tes, quibus expedit universis. Quod spectabiles, magnifici, generosi egregii et nobiles, caeterique universi status et ordi­nes trium nationum regni nostri Transylvaniae, in generali­bus eorum comitiis, ad diem sextum mensis Xovembris anni domini millesimi sexcentesimi quinquagesimi octavi, in civita­tem nostram Marusvasarhely ex edicto nostro celebratis, con­gregati, exhibuerunt nobis et praesentaverunt quosdam in­frascriptos articulos in eodem conventu communibus eorundem votis et suffragiis, parique et unanimi consensu conclusos, supplicantes nobis humilime, ut nos omnes et singulos eos articulos, omniaque et singula in eisdem contenta, ratos, gra­tos et accepta habentes, liostrumque consensum illis praeben­tes authoritate nostra principali acceptare, approbare, ratifi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom