Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

Ast Bethlen Janos: Ne ments, mert mi neni gyanakszunk, hanem igazan elliittiik, hogy arulok vattak, s te vagy pedig az egyik fo, tii egynehanyon csalogatjatok INIikes Kelemen mellett a populet. Cessante clamore denuntiatur principi Barczaio, quod quocunque iverit, comitabitur a praesentibus regnicolis, nuntiaverat enim se velle cum praesentibus Turcis abire. Concluditur etiam ut Eakoczio literae scribantur certi­ticatoriae, quarum conscriptio committitur domino Lazar Gyorgy. Scribitur itaque ei, quandoquidem hostilitatem os­tendens bona tiscalia nobis denegat, ea propter ad arma con­fugientes auxiliis aliorum facieinus, quod deus permiserit. Scribitur insuper nobilibus apud Rakoczium famulantibus, ut intra decimum diem ab hodie sub poena notae perpetuae infidelitatis coram ill. domino d. Achatio principi personalitcr compareant. Interim querelae audiuntur de mulieribus, quod in his infelicibus temporibus plurimum praedominentur, ma­xime vero relictae viduae, publicae pacis perturbatrices, fal­sarum famarum fabricatrices, literarum clandestinarum con­scriptrices, postarum magistrae pessimae. Immo Haller Ga­bor iure iurando dicit: Bizony eziistbol kivert fejedelmi czi­mer is vagyon nemelynel, postat jartat, mindent ir, izen orszagunknak nemcsak felzavaroi, hanem majd aruloi is ok lesznek. Quapropter concluditur ut sub poena unionis iurent ad unionem regnicolarum, immo etiam ad homagium prin­cipum intra quindenam. Concluditur etiam ut absentes sub poena notae infidelitatis ab liodie intra quinque dies universa nobilitas coram principe compareat. Concluditur denuo quod pastores quoque nequam mulierum imitatores cum sint, tam ad unionem, quam ad homagium principis iurent. Interea literae Coloswarino feruntur, quod Janto Istvan Eakoczi hadainak egy eloljaroja ad oppidum Zilah in Zylagysagh hostilitatem magnam exercet cum suis militibus, unde vehe­menter accusatur Kakoczius. Inter alia auditum est ab ipso etiam hoc malum: Isten ugy segeljen, nem gondolok vele, ha Erdely pusztan marad is, meg sem hagyom bocsiilletemet, ha en nem birom, mas is ne birhassa. Ha csak ot, avagy hat hetig is birom az fejedelemseget, de meg is bemegyek. Inter multos tandem clamores literae Kakoczio mittendae osten­dnntur domino principi, deinde quoque sigillari incipiuntnr, sed quia vespera erat, pransum ac coenatuni itur, nam a ve­zerio Budensi literae principi per Balogh Mathe sunt trans­missae, quas summo mane nobiscum communicare vult, ideo summo mane contiuendum erit. Nona die Novembr. mane confluxis regnicolis sigillan­tur literae ad Rakoczium scriptae. Leguntur deinde literae

Next

/
Oldalképek
Tartalom