Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

Dictus autem princeps condescendens in et ad solitum hospitium principale et prandet et coenat circa horam 4-tam pomeridianam et sic advesperascit. Sexta eiusdem mensis mane contiuimus in coenaculo principis multis tamen disparentibus, immo certo refertur, quod Georgius Banffi licet prima fronte comparuerit, tamen liac proximo praeterita nocte furtim sese abripiens fugerit domum suam. Inter nos autem ut preces instituantur, advenit pastor eiusdem loci cum cantore et aliquot studiosis satis canoram habens vocem dictus cantor, qui quia erat haesitan­tis linguae hoc pacto canebat : Könyörülj raj aj ajtunk u u uram, isten a a az te etcetera. Pastor autem linito cantu pro re nata devotam decantat precationem sed neglecta concione. His peractis dictus beegh ad principem adducitur, qui cum consiliariis et aliis certis quibusdam proceribus in pri­vate hypocausto principis usque ad prandium consultant nr. Nos vero munimur super eo quod a Georgio Rakoczi singulis diebus homines adveniant, nam iisdem diebus venerat Bassa Mihály, heri Barcsai Gaspar, hodie Czegedi Thamás, nunc Mikes Janos, quos omnes exploratores fore suspicamur. Cir­cumfertur insuper Clementis Mikes pertidia super eo, quod exercitus Haromszekienses non eduxerit, immo etiam ituros revocaverit. Petki István quoque cum Csikiensibus exerci­tibus hoc ipsum fecisse certum est. Unde discordia magnatum luculenter agnoscebatur. His itaque visis et auditis pransum itur. A meridie 11011 conHuunt, quia multi deerant. Septima die eiusdem mensis mane convenientibus nobis post publice celebratas preces assistens Gabiel Haller in coe­naculo principis inquit: Az mi klmes urunk ő naga Bánfii Sigmond uramat rendelte praesidensnek maga helyett Kgtek közibe, Kegtek ö kgyétől értsen, halljon s várjon, ad quod Joannes Bethlen dicit: ő kegme csak indúljon s mindjárt követjük. Itaque dominum praesidentem comitando ascen­dimus in arcem eiusdem civitatis ibique in templo considentes solito more volumus salutare principem, sed oritur interim contentio de legendo catalogo, qui cum legi inciperetur, abrum­pitur, quia non eo erant ordine conscripti proceres regni, quo debebat, sed disserte ; ideoque princeps salutatur per Kemeny Simon, qui rediens refert, quod sua celsitudo propositiones suas absque mora dimittit ad regnicolas, ne graventur pa­rumper morari. Interim de quorundam fidelitate, quia ambi­gebatur, coguntur quidam, ut tarn de unione, quam de ho­magio principis iurent, unde motus, primum iurat Czegezi Thamás, post Sándor Deak, post Keresztessi Ferencz et alii

Next

/
Oldalképek
Tartalom