Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

82 ERDKLYI ORSZAGGYULiSI EMLEKEK. excidium minitanti, dedentibus se salvum offerenti passum. portas aperuerunt. Legatione itaque, mittentibus pariter et mihi, infelicissime succedente, patriam repetens, tam itineris, quam susceptorum tot laborum inauspicatum eventum, quam etiam intolerabilia regno inposita onera, meque contra leges regni fundamentales, non liberrimis ejus suffragiis sed invi­tum pro principe patriae obtrusum. universis notum feci, deflebant quidem statum suum, tanta tamen calamitate op­pressi, nec ignari in confinibus regni paratos stare exercitus, prius spectatores, post vindices iteratae inobedientiae, ne hiscere quidem ausi sunt. His itaque (necessitatibus verius­quam rationibus) adacti regnicolae maluerunt (quamvis prae­ter leges regni impositum) ipsorum tamen fratrem, et consan­guineum principem agnoscere, quam extrema experiri. Ego quoque (quamvis non secundum ritum patrium electus) patrii tamen juris, praerogativaeque nobilitaris amator, legibus parere decorum ratus, optantibus et simul reciprocum de obsequio mihi fldeliter praestando iuramentum deponentibus statibus iuramento me obstrinxi libertates et praerogativas eorundem minime per me violatum iri. Haec tamen omnia utrinque conclusa fuere tamdiu duratura, donec celsissimus princeps Georgius Kakoczi in principatum restituendi a ful­gidissima porta Ottomanica licentiam obtinebit, juxta condi­ciones in manifesto noniine totius regni Transylvaniae evul­gatas. Haec itaque omnia Sacratissimae Majestati Vestrae quam demississime iuxta rei veritatem notificanda volui; nihil dubitans multos (qui secretissima l)ei consilia surdi ac coeci praetereunt) mutationis et miraculosae quasi meta­phorseos huius rigidos non defore censores. Vestrae tamen Sacratissimae Caesareae Matti tanquam orbis Christiani arbitro et moderatori incumbit, regnorum imperio eius con­finium status revera nosse, ansamque turbarum suboritu­rarum tempestive praecidere. Fatendum autem est tot peri­culis attritae, variisque etiamnum difficultatibus fluctuantis nationis Ungaricae, unicum in protectione Serenissiniae Ve­strae Majestatis sperari levamen; eandem itaque quam de­mississime rogo et obsecro solita ac insita nos clementia pro­sequi dignetur; nec in dicionibus ac provinciis suis ullos quovis modo contra nos arma movere sinat, multo minos auxilia largiri dignetur. Verendum enim est, si res Transyl­vanicae, in hunc a porta Ottomanica ordinem redactae per quempiam inquietari incipient, ne immensa illa Turcarum moles denuo, irritata arma resumat, non solum nobis (iam perditis) verum conterminis quoque nationibus (quod Deus avertat) in perniciem eruptura. Ego (sicut arctae res Tran-

Next

/
Oldalképek
Tartalom