Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

Septima die eiusdem mensis mane confluunt domini regnicolae in templum xenodochialemin loco Hempohyten (sic!) situatum ibique per dominum Haller Gabor proponitur, quo­modo res nostra agatur, ubi rerum cardo versatur ; sed domi­nus Barczai Akos licet per vezerium supremum passam Mem­lied in principem Transsilvaniae sit procreatus, tamen varium titulum usurpantes domini regnicolae non agnoscunt ut prin­cipem, sed nomen eins hoc modo usurpatur, magnates et pro­ceres memorant lioc modo : Barczai uram; inferioris ordinis nobiles vero taliter : bán uram ő kglme ; infimi status vero taliter : Barczai uram ö nsga; postremi ordinis homines autem hoc modo : mostani urunk ő nsga. Interim dominus Daniel Ferencz et Balogh Mathe veniunt a domino Barczai Akos cum Uteris multis, quarum copiam ad dominos regni­colas cupit exhibere ideoque ante exliibitionem earundem ma­nifestum curat exliiberi, cuius relator, explicator, interpres narratorque instituitur dominus Daniel Ferencz et Balogh Mathe, qui referunt, qualiter ex permissu Georgii Rakoczi dominus Barczai Akos una cum ipsis et cum Johanni Lutsch iudice regio Cibiniensi, legatis regnicolarum in oppido Nangy id est Gross Schink expeditis transit ad passam Thömöswa­riensem, inde ad wezerium Budensem, tandem accersitur a vezerio supremo, qui ingentia castra sua posuerat ad Boros Jeneő, nam arcem ipsam tradiderant Boros Jeneienses eorurn­que capitanei Uylaki et Conrad (Conradus erat Germanorum capitaneus ibidem) ipsis Turcis. Exaudita autem salutatione supremus ipse vezér nil replicat, verum loco eiusdem, duris et minacibus verbis refert vafriciem Transsilvanicam, ipsos vero dominos legatos mandaces fallaces appellat. Postquam autem ipsos arguere desiisset, offert domino Barczai principatum, qui inter multas altercationes cum se asseruisset nolle acce­ptare illud officium ; vezerius ipse supremus iureiurando dixit, quod universos exercitus suos proxime sequenti die consurgi faciet ac in Transsilvaniam una cum omnibus istis irrumpet neque hostes ibidem existentes educi faciet (erat enim, proli dolor, hie in Transsilvania nostra iisdem diebus ferro tiain­maque eandem vastans Tartarorum Cliamus personaliter cum Tartaris 80000 vei ut nonnulli volunt centum millibus [ ut et ego censeo] et Cosakuis duodecem millibus id est 12000, passa quoque Szilistriensis 12000 Turcis, vaivodae Molda­viensis capitaneus cum novem millibus Kurtanis, Transal­pinensis autem Mihne vaivoda cum bojeronibus, Simenyianis, Kurtanis aliisque suis militibus 12000). Sed ubi irruerint totam Transsilvaniam in fumum et pulveres redigentes, senes ac infantes horribili mortis genere universos trucidabunt, vege-

Next

/
Oldalképek
Tartalom