Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
cedere atque se apud excelsani portam Ottomanicam interponere aliisque mediis necessariis inviare velit, ut Transylvania in antiquo permaneat statu; sua M tta s caes. et reg. ad hasce petitiones nostras publici boni et totius christianitatis causa se clementer resolvit, quod tam per tractatus in porta Ottornanica, quam per alia media, quae videbuntur necessaria, sit conatura rem eo dirigere, ut princeps status et provincia Transylvaniae in antiquo statu, suis iuribus, privilegiis et libertatibus intacte permaneant. in hunc etiam finem munivisse et munire intendere fortalitia superius oblata, concessuram quoque mille pedites in dictum finem, et insuper suam M tte m in porta Ottomanica se interposituram, quatenus negotium hoc complanari et pax bonaque amicitia inposterum undequaque stabiliri possit. Econtra nos pro hac clementissima resolutione virtute plenipotentiae a celsissimo principe et statibus nostris concessae nomine et loco illorum hisce candide et syncere promittimus, quod dictus princeps et status Transylvaniae suae sacr ma e caes. regiaeque M tt i grati et nunquam contrarii sint futuri, pericula et damna a sua M tt e inclytoque regno Hungariae omnibus viribus et modis possibilibus avertent, neque tractatus absque praescitu et consensu, multo minus in praeiudicium suae M tti s et regni Hungariae inibunt, nedum concludent, sustentationem praesidiorum suae M tti s memoratis tribus locis impositorum aut imponendorum gratis subministrabunt, arcibus et fortalitiis illis iusto tormentorum numero, munitione, pulvere et caeteris requisitis necessariis sufficienter providebunt, mille pedites concessos sive adhuc concedendos in dictum finem usurpabunt, neque illos locis annonae penuria laborantibus sive aliis mediis et requisitis necessariis destitutis imponent, sed potius illa quoque loca omnibus rebus necessariis munient et denique dictos praesidiarios suae M tti s caes. ac reg. necnon memoratos mille pedites, quandocunque cessante periculo a sua M tt e revocabuntur, sine ulla tergiversatione ad suae M Tti s servitia libere redire permittent. In cuius rei fidem liasce reversales nomine et loco domini principis statuumque Transylvaniae sigillis nostris manuumque nostrarum subscriptione munivimus et roboravimus atque unacum plenipotentiariis litteris in originali extradedimus. Dabantur Yiennae die 26. Junii, anno 1661. (Hiv. mas. a becsi titkos leveltarban, eg-y eg-yk. mas. Mai-osvasarhelyt a gr. Teleki-csalad ltaraban. Miss. nro. 19 7.)