Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

convenienter respondere. Pater Martinus, qui de facto cum legato ascendit, est valde addictus Joanni Kemény, patribus Jesuitis homo inimicissimus, promotionem ipsorum nihil pror­sus affectans. In magna etiam apud demortuum Rakoczium fuit gratia ; praemissa non pridem sum expertus, Excia Yestra caute cum ipso procedat. De praemissis omnibus dixit Joan­nes Kemény se non plane ita exacte aperuisse domino Bánffy, quod equiclem non tenui consultum, ne forte non credatur ipsi propter priores et antecedentes legationes. Mitto Exciae Yestrae praesenti commoditate articulos Transylvaniae etc. (Egykorú másolat, hg. Porcia-család ltárban. Bécsben a titk. ltárban.) c) 1661. márcz. 4. A császár rendelete az érsekhez. Leopoldus etc. Revdsime in Christo pater spect. item ac mgfice, íideles nobis syncere dilecti. Literas Eidelitatum Vrarum die ultima proxime praesenti mensis Februarii ad nos datas primo heri vesperi accepimus, quibus perlectis, destinatos et missos ad Mtem nostram nomine recenter electi principis Joannis Kemény ac simul etiam statuum et ordi­num Transylvaniae legatos iam eo pervenisse clementer intel­leximus. Proinde Fidelitatibus Vestris benigne signitican­dum esse duximus, quatenus acceptis praesentibus eosdem legatos statim et de facto ad nos inviare velitis. Cum autem nos quoque juxta opinionem vestram minus expediens judice­mus, ut res earundem ac postulata oblationesque in pro­ximo futuro ad diem sextum praesentis mensis in dicto con­ventu fidelium consiliariorum nostrorum Hungarorum propo­nantur, praesertim antequam ea Mti nostrae explicentur, ideo eandem consultationem in alium commodiorem terminum differendam benigne censuimus, quatenus habita prius able­gationis hujus notitia, eo opportunius de reliquis quoque occurrentiis publicum huj usee regni nostri bonum concernen­tibus disponere possimus, accepta etiam a Fidelitatibus Ve­stris exaction informatione. Quibus in reliquo gratia et de­mentia nostra caesarea et regia benigne propensi manemus. Datum in civitate nostra Vienna die 4. mensis Mártii anno dni 1661. Archiepiscopo Strigoniensi et comiti palatino de rece­pisse et introscriptorum Transylvaniae ad suani Mtem misso­rum legatorum hue inviatione. (Fogalmazvány. Országos levéltár, kancelláriai osztály.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom