Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
principalesque Barczay dignitates ferientia. Ad haec status ac ordines multo avidiorem per literas flagitant resolutionem Barczajanum. Die denuo 31. epistolam ad hos remittit continenteni argumenta resolutionis diei 26. Quibus sequentia puncta erant adjuncta: 1-mo postulat Barczajus : prospiciatur de commoda vita dominica. (sic !) 2. Absolvatur per dominos regnicolas a conditionibus principatus. 3. Ne Turcae tradatur, si petant eum. 4. Protestatur regnicolas destitisse a principe non principem a regnicolis. Ex his tres priores conditiones a regnicolis approbantur offerturque Georgeny cum omnibus pagis eo spectantibus pro habitatione commodaque sustentatione, super hac re literis ad eundem missis. Et sic renuntiat princeps Barczajus principatui. (Obstupesce lector!) Domini regnicolae autem petunt absolvi ab homagio. Ad haec regnicolae interea ad nutum Johannis Bethlen cancellarii deliberant mutandum esse principem. Oh H. H. quae vos dementia. Die 1. Januarii conveniunt regnicolae communique voto eligunt in principem spectabilem ac magnificum dom. Johannem Kemeny, transmittuntque ad eundem una cum domino Johanne Bethlen plurimos regnicolarum, qui salutatione debita praemissa suae magniticentiae offerunt principatum. Redeuntes legati a sua celsitudine referunt gratiarum actionem post dignitatis tam fulgidae assumptionem. Referunt ulterius : 1. Protestationem suarn nunc electam celsitudinem principalem non ea propter ingressam esse hocce regnum, ut ambiret principatum, sed quod misericordia erga patriam, tilios cognatosque aftlictissimos motus hoc ipsum fecerit. 2. Dicit: Turcas appropinquante vere venturos esse una cum Tartaris in hoc regnum, hic permansuros. 3. Dicit: Turcam sollicitare pacem a Romanoruin imperatore et foedus modo ne sit obstaculo in occupanda Transylvania ac retinenda pro se arce Warad. 4. Tartaros sollicitare pacem Cozakorum, qua obtenta intendere utrosque purpuratos, si etiam pacem cum imperatore Romanorum non obtineant, ut Transylvaniam pariter et Hungáriám pro residentia usque ad Fejérhegy sibi occupent.